Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 24


enim utilitate non amicitia, revertitur voluntate, ut capiat fugiendo que
non potuit persequendo ». Et alibi idem ait: « In oculis tuis illacrimabitur
inimicus et si viderit tempus non satiabitur sanguine » tuo.
Et Petrus Alfonsus dixit: « Ne associeris inimicis tuis cum alios possis reperire
socios: que enim male egeris notabunt, que vero bona fuerint
deviabunt ». Cum omnibus denique caute loquendum et faciendum
est, quia multi creduntur amici qui re vera sunt inimici. Quare
idem dixit: « Omnes ignotos quasi inimicos suspicandos ». Ait
enim: « Non aggrediaris viam cum aliquo, nisi prius eum cognoveris. Et
si aliquis in via tibi ignotus se associaverit iterque tuum investigaverit,
dic te velle longius ire quam disposueris. Et si detulerit lanceam, vade
a dextris, si ensem vade a sinistris ».
Item requiras utrum insipienti an sapienti loquaris. Ait
enim Salomon: « In auribus insipientum ne loquaris, quia despicient
doctrinam eloquii tui ». Et iterum: « Vir sapiens si cum stulto contenderit,
sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem ». Et iterum:
« Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris que versantur
in corde suo ». Et Jesus Sirac dixit: « Cum dormiente loquitur qui
narrat stulto sapientiam et in fine narrationis dicet « Quis est hic? » ».
Item requiras ne cum irrisore loquaris. Scriptum est enim:
« Cum irrisore consortium non habeas, loquele eius assiduitatem quasi
toxica fugias. Societas eius tui laqueus est, alternaque affabilitas despectio ».
Et Salomon dixit: « Noli arguere irrisorem, ne te oderit. Argue
sapientem et diliget te ». Et Seneca dixit: « Qui corripit irrisorem
ipse sibi iniuriam facit. Qui arguit impium ipse sibi maculam querit ».
Item requiras ne cum linguoso vel loquaci colloquium habeas.
Ait enim propheta: « Vir linguosus non dirigetur in terra ». Et
Jesus Sirac dixit: « Terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius

Torna all'inizio