Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 376


INCIPIT LIBER DECIMUS
CAPUT I
REX ARAGONUM REPUTATUR EXCOMUNICATUS
AB ECCLESIA.
Sed, dum concertaminis memorati vallata pacta
dependerent, dum princeps et comites in regis
subsidium jam venissent, dumque regum hostilia
castra fremunt ....... volens sic percutere,
quod mederi non valeat, dictum regem Aragonum
per excomunicationem contra fautores
et complices Syculorum cujuscumque conditionis,
praeeminentiae, vel status existant, generaliter
promulgatam declarando reputavit in ejusdem
excomunicationis laqueum incidisse, eumque
propterea fieri anathema ..... dierum ad privationem
regni suae Aragoniae per recessum ..
... Postquam igitur divus Martinus summus
pontifex memoratum regem Aragonum,
sua ira contra complices Syculorum generaliter
promulgata, denunciavit vinculo excomunicationis
adstrictum, et eamdem contra eum apud
Montem Flasconem excomunicationis sententiam
innovavit post lapsum termini, quem ad
exeundum de Sycilia dicto regi Aragonum illuc
nullo redituro tempore assignavit; idem dominus
Papa regem ipsum regia dignitate deposuit,
ipsum Aragoniae regno privavit, publice super
haec postmodum apud Urbem veterem et sollemniter
sententiam proferendo.
Verum non mireur quisquam corde tacito, et
linguae detractione confabulet, quo jure ipsum
apostolica Sedes potuerit Aragoniae regno privare.
Pro certo asseritur, et nos firmiter tenere
debemus, quod in archivio romanae curiae invenitur,
qualiter Petrus quondam rex Aragonum
avus dicti Petri regis Aragonum regnum ipsum
eidem Ecclesiae constituit censuale.
CAP. II
VERBA REGISTRORUM PAPALIUM DE REGNO
ARAGONUM.
Habent enim in se registra dictae Sedis, ut
ajunt, qualiter s. memoriae Innocentius papa
III quondam dictum Petrum avum, assotiatum
multorum procerum comitiva suorum, per
mare ad Sedem apostolicam venientem, ut inibi
ab eodem Innocentio papa militare cingulum
et regium acciperet diadema, honoravit multipliciter,
et honorifice et benigne recepit, et eum
in ecclesia S.Pancratii prope trans Tyberim per
episcopum portuensem faciens in regem injungi,
deinde propriis manibus coronavit, et regalia
insignia universa, mantum videlicet, colobium,
sceptrum, et pomum, coronam, et mitram, quae

Torna all'inizio