Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 275


Ploti appellantur, qui sunt planis pedibus. Unde et poeta
Accius, quia Umber Sarsinas erat, a pedum planitie initio
Plotus, postea Plautas est dictus. Soleas quoque dimidiatas,
quibus utebantur in venando, quo planius pedem ponerent,
semiplotia appellabant.
Porcas, quae in agris fiunt, ait Varro dici, quod porrigant
frumentum.

Torna all'inizio