ARTICULUS 4
Utrum consilium sit donum
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod consilium non sit donum. Donum enim a seipso quis habere
non potest. Sed consilium cuilibet est a seipso: quia consilium quaestio est, ut
dicitur in 3 Ethic. Quilibet autem quaerere potest. Ergo consilium non
est donum.
2. Praeterea, sicut in cognitione practica humana est inquisitio, ita et in cognitione
speculativa. Sed in donis pertinentibus ad vitam contemplativam non
ponitur aliquid quod inquisitionem importet. Cum ergo consilium inquisitionem
importet, videtur quod consilium non debeat poni donum dirigens in vita activa.
3. Praeterea, dona se extendunt ad illa quae sunt de necessitate salutis, sicut
dictum est. Sed consilium, secundum quod communiter dicitur, dirigit in his ad
quae non omnes tenentur. Ergo consilium non est donum.
SED CONTRA est quod Isai. 11 inter dona computatur.
Praeterea, virtutibus respondent dona. Sed quaedam virtus est ordinata ad bene
consiliandum, scilicet eubulia, de qua Philosophus in 6 Ethic. determinat.
Ergo videtur quod debeat esse aliquod donum quod perficiat nos ad recte
consiliandum.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod consilium donum non differat a dono scientiae.
Scientia enim est qua bene conversamur in medio pravae et perversae nationis.
Sed hoc non potest fieri sine consilio. Ergo consilium non distinguitur a scientia.
2. Praeterea, in donis quae ad executionem pertinent, idem donum respondet
omnibus virtutibus quae sunt circa materiam unam, sicut pietas omnibus virtutibus
quae sunt circa communicationes. Sed prudentia et eubulia sunt circa
unam materiam, quia circa actum rationis in agibilibus. Cum ergo prudentiae
respondeat scientia, eubuliae autem consilium, videtur quod consilium et scientia
sint unum donum.
3. Praeterea, sicut prudentiae subservit eubulia, ita et synesis. Sed praeter
donum scientiae, quod respondet prudentiae, non invenitur aliud donum quod
respondeat synesi ad iudicium pertinens. Ergo nec oportet esse aliud donum a
scientia quod respondeat eubuliae.
SED CONTRA est quod Isai. 11 unum alteri connumeratur; quod non esset, si
unum donum forent.
Praeterea, sicut in speculativis est via inventionis et iudicii, ita et in practicis. Sed
in donis pertinentibus ad vitam contemplativam est aliud donum quod respondet
|
|