2. DE GENERIBVS NOMINVM
1 Genera nominum sunt V: duo principalia, que sola sunt naturalia,
id est masculinum et femininum (genera enim a generando
propre dicuntur, que generare possunt, uel quod sint similia generanti);
tria uero artificialia (id est secundum artem inuenta
sunt): commune duum uel trium generum et neutrum; que magis
uocis qualitate quam natura dinoscuntur. 2 Sunt uero alia
duo sub his tamen, promiscuum et incertum. 3 Masculinum est,
cui preponitur in declinatione articulus "hic", femininum, cui
"hec", neutrum, cui "hoc"; commune duum generum, cui preponitur
"hic" et "hec", quod est contrarium neutro; commune uero
trium generum, quod est adiectiuum, cui "hic" et "hec" et "hoc". 4
Promiscuum uero, quod epichenon dicitur, illud est, quod sub
una litteratura et uno articulo - feminini scilicet uel masculini -
significat utrumque sexum, ut "aquila", "passer", "mustela"; quod
maxime contingit in paruis animalibus, et in quibus non cito
|
|