Papias: Ars Grammatica

Pag 102


uero in e . 29 Excipiuntur etiam Greca neutra, que addita tis
faciunt genitiuum, ut "hoc poema, poematis", "scema, scematis";
hec tamen quidam secundum primam declinationem protulerunt,
ut "hec scema, sceme", quidam etiam secundum secundam,
"toreumatum, toreumati". 30 Quedam etiam feminina secundum
Grecos in as faciunt genitiuos, ut "familia, familias", pro "familie",
et "esca, escas", pro "esce"; quedam in a similiter more Greco, ut
"Iudas, Iuda", "Antes, Anta"; quedam etiam in oy , "Marsya,
Marsyoy". 31 Nam nomina litterarum indeclinabilia sunt omnia
("a", "b", "c", ...), necnon et numerorum a "quatuor" usque ad
"centum" et "mille" ; a "centum" uero composita declinantur:
"ducenti, ducente, ducenta", "ducentorum, ducentarum, ducentorum".
32 In e Latina mutant eandem e in is et faciunt genitiuos,
ut "mare, maris"; preter que Greca uero uel Grece declinantur,
ut "Libie, Libies", uel mutata e in a et accepta e faciunt
genitiuum, ut "Helena, Helene". 33 In i omnia sunt aptota, ut

Torna all'inizio