Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 107

Tomus I


de electis Mediolanensium victrix, Papiensibus
Cathena deduxit, praeter occisos, quorum
vix poterat numerus aestimari. Socii vero legati
capti fuerunt, sed de legato ipso, si evadere
potuit vel in bello cecidit, quia in missione
praesentium, non poterat haberi certitudo,
quid de persona sua cesserit, ignoramus. Sed
istud inter dubia nondum certi credere volumus,
in eo, qui nostrum in suo iure firmat
Imperium, confidentes, quod tribus in fugitivo
aequore captis legatis, pariter et ligatis justus
Dominus, quartum in terra legatum
non permiserit evasisse, quae omnia tibi significamus
ad gaudium, ut sicut es nostrorum successuum
avidus, particeps sis triumphi.
Cap. IX.
Eisdem super eadem captione Praelatorum, et
etiam Legatorum.
Cum ad depopulationem vicinae urbis Bononiae,
nostrum verteremus propositum
et affectum, Praelatorum turbam cum
Penestrino Episcopo, et Othone sancti
Nicolai in carcere Tuliani Diaconi, Cardinalis,
nostris adversaturam processibus, ex
diversis provinciis congregatam, contigit,
suo infortunio Ianuam pervenisse. Ubi conveniente
cum eis G. de Romangia, addito legato

Torna all'inizio