Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 840


sub aequinoctiali esse versus partem Orientalem, eo quod quidam philosophi
locum illum temperatissimum asserunt, ex quo etiam loco Nilus, unus de
quatuor fluminibus paradisi, fluere videtur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod etiam in virtute sensitiva homo alia animalia
excedit, quia etiam melioris tactus est, et magis vigent in eo inferiores sensus,
ut per eos operatio intellectus melius compleri possit; et ideo etiam ut quietius
operationi intellectuali vacaret, locum tranquillum seorsum ab aliis animalibus
accepit: non enim probabile est illuc alia animalia pervenire potuisse ex
seipsis, nisi aut virtute divina ad tempus, ut quando adducta sunt animalia ad
Adam, ut videret quid vocaret ea, ut legitur Genes. 2 (nisi forte hoc per interiorem
revelationem factum exponatur), vel etiam operatione Daemonis, ut patet
de serpente.
Ad secundum dicendum, quod non potest intelligi paradisus terrestris usque ad
lunarem globum se extendere secundum situm, sed secundum quamdam similitudinem
propter temperantiam et incorruptionem quae loco illi debebatur, et
habitatoribus eius; a luna vero et supra neque contrarietas neque corruptio est.
Ad tertium dicendum, quod locus ille, ut in littera dicitur, est semotus etiam a
nostra habitatione aliquibus impedimentis, ut adiri non possit, vel montibus, vel
aquis, vel etiam aeris intemperie in loco intermedio; et ideo eius notitia haberi
non potuit nisi per revelationem Scripturae.
Ad quartum dicendum, quod primum principium illorum fluminum, sicut et
ceterarum aquarum, est Oceanus: sed principium proximum est fons ille qui in
illa parte terrae surgit.
Ad quintum dicendum, quod sicut contingit in quibusdam fluminibus, ut fontes a
quibus originem habent, sub terram intrent postquam per aliquod spatium fluxerunt,
et iterum in aliis locis erumpant; ita etiam dicit Augustinus,
hoc in illis fluminibus contingere, quod primum principium eorum est fons
paradisi, qui in aliquo loco nobis ignoto terram subintrat, et deinde in aliis
locis aqua illa erumpit, ubi videtur illorum fluminum esse principium.
Ad sextum dicendum, quod sicut per Hierusalem significatur praesens Ecclesia,
et etiam caelestis patria, et tamen ad litteram Hierusalem civitas quaedam fuit;
ita etiam quamvis per lignum vitae sapientia significetur, non removetur quin
lignum vitae arbor quaedam ad litteram intelligatur.
Ad septimum dicendum, quod in statu innocentiae non fuisset agricultura laboriosa,
sicut est in statu peccati; sed delectabilis, ex consideratione divinae providentiae,
et naturalis virtutis.

Torna all'inizio