: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 336


Quomodo Alexander iussit, ut post mortem corpus eius
ungeretur mirra
Tunc Alexander direxit Athenis in templum Appollinis
peplonam auream et indumentum preciosum et auream sedem
et similiter omnibus templis idem fieri precepit. Eciam precepit
Melodirosiam terram et mirram terre Troglodicie colligi,
ut post eius mortem ex hiis reliquiis corpus eius ungeretur.
Dicunt enim homines, quod ex hiis duabus rebus corpora humana
in sepulcris illesa seruentur etc.
De morte Alexandri
Deinde precepit Alexander Ptolomeo, ut in Alexandria
sibi sepulchrum ex auro constitueret et in continenti omnibus
uidentibus Alexander expirauit et ultimam finiuit diem etc.
Quomodo milites Alexandri plorantes conduxerunt corpus eius
1usque ad Alexandriam
Cum obiisset Alexander, principes eius leuauerunt corpus
eius et ipsum uestimentis regalibus induerunt et imponentes
coronam capiti eius posuerunt eum in currum imperialem, quem
duodecim principes suis pectoribus tantummodo conducebant a
Babilone usque ad Alexandriam. Ptolomeus alta uoce plorabat
dicens: "Heu mi domine Alexander! Heu mi karissime, mi fortissime!
Nunquam tot homines in uita tua permisisti, quot nunc,
post mortem tuam, occides!" Milites autem Alexandri plorantes
omnes dicebant: "Ve nobis miseris! Quid post mortem
domini nostri Alexandri faciemus? Quo ibimus? Quam partem
eligemus, et quis dabit auxilium uite nostre?" etc.
De sepulchro Alexandri etc.
Et taliter plorando secuti sunt Alexandrum usque ad Alexandriam,
et sepultus est Alexander in sepulchro altissimo et
mirifico opere constructo. Fuit autem sepulchrum Alexandri ex
auro purissimo constructum et triginta statuas ereas in se
continebat, et ex omni genere lapidum preciosorum erat insertum
etc.
De statura Alexandri etc.
130. Fuit autem statura Alexandri mediocris, ceruicis longe,
letorum oculorum illustrium generarum at genarum rubenscencium.
Reliqua membra non sine causa erant maiestati decencia.
Victor omnium et non uictus, sed ira et luxuria uictus etc.

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio