do vobis consilium quod faciatis sicut Ecclesiasticus docet, XIIII:
In divisione sortis da et accipe et iustifica animam tuam. Ante obitum
tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos invenire
cibum». Respondit Pellavicinus: «Non habeo remorsum conscientie
quod habeam de alieno aliquid». Cui frater Gerardinus dixit:
«Sapiens in Prover. dicit, XXVIII: Qui abscondit scelera sua,
non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam
consequetur. Ideo alibi dicit, Prover. XVI: Revela Domino
opera tua, et dirigentur cogitationes tue». Cum autem
videret frater Ghirardinus quod laborabat incassum, dixit:
«Quod meum est feci, quia Sapiens in Prover. dicit, XXI: Excogitat
iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo. Sed, ut video,
vera est Scriptura que dicit, Prover. XI: Mortuo homine impio
nulla erit ultra spes. Et iterum Prover. XVI: Universa propter
semet ipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum.
Ergo, quia, sicut dicitur Osee V, Effraim cepit abire post sordes,
qui in sordibus est sordescat adhuc, Apoc. ultimo». Et sic dimisit
eum in manu consilii sui, iuxta verbum quod scriptum est, Iere.
LI: Curavimus Babilonem, et non est sanata. Derelinquamus eam
et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad
celos iuditium eius et elevatum est usque ad nubes.
Puto quod frater Ghirardinus missus fuit ad Pellavicinum vel
a Parmensibus vel ab aliquo legato, ut ad precepta Ecclesie deberet
redire. Nam et cum papa Clemens iret ad accipiendum papatum
et transiret per Placentiam sub habitu persone private, dixit quibusdam:
«Dicatis isti domino qui dominatur in Cremona, ex parte
mea, postquam recessero hinc, quod, si vult esse amicus Dei et
Ecclesie et dimittere quod homines in pace vivant, ego iuvabo eum
ad papam, ut ipsum gratanter recipiat et misericordiam sibi faciat».
Sed impletum est in eo quod Ecclesiasticus dicit, XXII:
Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.
|
|