Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 54

Ep. 19


absens tamen omnipotentem Deum obnixis semper orabo precibus
ut corda uestra et fidem in omni gratia et uirtute confirmet, et
ita in omnibus uestra consilia et facta dirigat ut libertatem christianae
religionis indefessa uirtute defendere, et ea quae ad statum
et gloriam nobilissimi regni uestri Deo dignissima et uobis
utilissima sunt prouidere possitis et exequi. Vos autem in
proposito defendendae iustitiae quod pro nomine Christi et
aeterna retributione incepistis ita persistite ut ad coronam tam
sancti tam Deo placiti certaminis, Deo donante, pertingere ualeatis.
Plura uobis per scripta misissemus, nisi quod tales ad uos
nuncios direximus quibus indubitanter credere potestis, in
quorum ore quidquid in epistola minus continetur et pro uobis
uel ad uos cor nostrum habet posuimus. Amen.

Torna all'inizio