Quomodo rumor bonitatis eius et ad longinquas pervenit.
11 Interea ne coelestis huius benedictionis vena, quae in valle
Spoletana scaturit, breves infra terminos obcludatur, sic divina providentia
derivatur in amnem ut fluminis impetus totam Ecclesiae
laetificet civitatem. Nam tantarum novitas rerum longe lateque
transivit in orbem, et ubique animas coepit lucrifacere Christo.
Clausa manens Clara toto clarescere mundo incipit, et laudum titulis
praeclara refulget. Replet fama virtutum eius cameras dominarum
illustrium, attingit ducissarum palatia, ipsarum quoque
penetrat penetralia reginarum. Flectitur nobilitatis apex ad eius
sectanda vestigia, et a superbi sanguinis genere, sancta humilitate
degenerat. Nonnullae Ducum ac regum matrimonio dignae, Clarae
invitante praeconio, arctam poenitentiam faciunt, et quae potentibus
nupserant, Claram suo modulo imitantur. Ornantur monasteriis
innumerae civitates: ipsa quoque campestria et montana, huius
coelestis aedificii fabrica decorantur. Multiplicatur castitatis cultus
in saeculo, Clara sanctissima praecedente, et redivivus ordo virgineus
in medium revocatur. His beatis floribus, quos Clara parturiit,
feliciter hodie vernat Ecclesia, quibus et ipsa fulciri postulat, dicens:
Fulcite me floribus stipate me malis, quia amore langueo. Sed
iam ad propositum stylus redeat, ut, eius conversatio qualis fuerit,
innotescat.
De sancta ipsius humilitate.
12 Haec sui Ordinis lapis primarius ac nobile fundamentum, in
fundamento sanctae humilitatis, virtutum omnium fabricam ab ipso
principio studuit collocare. Beato namque Francisco obedientiam
sanctam promisit, et a promisso nullatenus deviavit. Triennio vero
post suam conversionem, nomen, et officium Abbatissae declinans,
humiliter subesse voluit potius, quam praeesse, et inter Christi ancillas
servire libentius, quam serviri. Cogente autem beato Francisco,
|
1
5
10
15
20
25
30
|