raphia extendens in celum manibus, dixit: «Domine omnipotens
Deus, qui fecisti celum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt;
qui per sanctos apostolos tuos mortuos resuscitasti, leprosos mundasti,
demones fugasti, mutis linguam donasti, surdis auditum prestitisti,
nunc, precor, exaudi me ancillam tuam confidentem in te, et
ne dissimules propter hunc infelicem et incredulum, sed releua
iuuenes istos in conspectu omnium exspectantium te per meam
orationem ad confusionem istius stulti, qui insanit aduersum credentes
in te. Accelera, Domine, ut cognoscant, quia tu es Deus
solus, qui facis mirabilia, et non alius preter te». Et accedens,
tetigit iuuenes illos, dicens: «In nomine domini nostri Iesu Christi
erigite uos in statu uestro!». Qui mox, ut audierunt, exiluerunt,
et steterunt in pedibus suis, et ceperunt loqui.
Et cum haec uidisset populus et mirarentur, preses dixit:
«Videtis, quia non implebat artem maleficii sui, nisi eos manibus
perpalpasset». Et ait preses iuuenibus: «Quid faciendo, haec
mulier dementes uos fecit et resolutos?». Iuuenes dixerunt:
«Domine preses, nos secundum preceptum sublimitatis tuae mox
ut ad illam accederemus, ingressus est quidam iuuenis decore mirae
magnitudinis ualde; et totus splendebat sicut sol, et stetit inter nos
et puellam hanc: et prae claritate illius tremor et caligo et defectio
nos comprehendit, et exinde iam non habuimus sensum usque modo:
cognosce autem, domine preses, quia haec puella aut malefica
est, aut uere Deus eius magnus est!». Preses ad puellam dixit:
«Dic michi, Seraphia, genus maleficorum, quibus artibus haec facis:
et mox te dimittam». Seraphia respondit: «Ego maleficia
odi: sed omnes, qui Christiani sunt, Christum nominantes, maleficia
ad nichilum redigent, et non ualebunt nocere eos».
|
|