| (5) Et dicitur iste color catacrisis. (6) Et notandum quod nominatio
 fit in nomine appellativo ut: 'iurgia ventorum', 'strepitus
 maris' 'ira procelle' (7) sed pronominatio fit in proprio, ut:
 'Tiphis et Automedon dicar amoris ego'. A quibusdam vero
 iste color dicitur antonomasia.
 40 (1) DENOMINATIO.
 (2) Denominatio est que a rebus propinquis et finitimis
 trahit orationem qua possit res intelligi non suo vocabulo appellata.
 (3) Et dicitur denominatio quadam similitudine, quia sicut
 nomen denominativum est simile principali, ut 'iustus' 'iustitie',
 (4) sic ite color a rebus similibus denominationem trahit que
 res dicuntur propinque iudicio usus et finitive accommodatione
 sententie.
 (5) Sciendum autem quod in pronominatione ponitur vocabulum
 quod placet pro eo quod displicet, vel e converso; (6)
 hic vero trahitur vocabulum a re finitima et propinqua.
 Et dicitur iste color metonomia (7) et fit multis modis. Nam
 quandoque inventor ponitur pro invento, ut: 'Ipocras multos
 nostro tempore locuplectat', id est medicina ab Ipocrate inventa.
 (8) Quandoque nomen inventi ponitur pro nomine inventoris,
 | 
 |