Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 9


abalienavit, addiditque res ipsa calcar Romano pontifici, ut destinatum
ad regni pacem vel armis parandam exercitum mittere
maturaret.
XII. Quod vero Genuenses, acerrimi Alphonso regi et subiectis
sibi citerioris Hispaniae populis hostes, multa et magna in id bellum
pollicerentur, secum foedus iniit solemni ritu celebratum, ut, ipso
terrestres immittente copias, equites quatuor millia pedites mille
quingentos, classem illi armarent, tectas naves sex maximas, duodecim
triremes. Quo in foedere annos duos, si prius Italia non
pelleretur Aragonensis, duraturo actum est: Siciliae regnum ultra
citraque fretum Romanae ecclesiae, cuius est, restitui, Sardiniamque
concedi in feudum populo Genuensi; et ne mora paratam a
principum regni dissidiis Tarentino Ursinisque ceteris et Candolis
victoriam labefactaret, cautum, si pontificis legatus, quod apprime
suadebant Genuenses, Maio vel ad summum Idibus Iuniis in hostem
duceret, classis intra dies triginta Italiae litoribus, quae obtineret
Aragonensis, appelleretur. Igitur cardinalis Sanctorum Nerei et
Achillei, quem appellatione Tarentinum legatura ostendimus designatum,
intra Kalendas Iulii mensis cum tribus iustis cohortibus
peditibus ad mille trecentos hostilem agrum apud Marsos Albetenses
invasit.
XIII. Et Franciscus Sfortia, quod tam multis in Lombardia
implicitus non intentasset solus, pontitice hortante et bello incumbere
promittente, Aragonensem bifariam in regni partibus agitavit.
Caesarem namque Martinenghum, postquam apud Tienium fuit
captus, in sua stipendia acceptum curavit navigio Venetorum cum
sexcentis equitibus Manfredoniam transportari, qui, quadringentis
auctus equitibus, quos Sfortiae conquisitores ex Apulis contraxissent,
perdita de Beneventanis brevi recepit; eoque in tempore Alexander
Sfortia frater ex Piceno, quam administraret, provinciam,
cum mille equitibus duxit in Frentanos, quondam Samnites, quos
dicimus Aprutinos, et studiosos Aragonensi Teatinos, confinesque
Paelignos Sulmonenses, quibus dedisset praesidio rerum Raimundum
Candolam et Riccium Monteclarensem, invasit; ut nulla ratione
promissis Genuensi in foedere visus sit pontifex defuisse.
XIV. Tribus tamen his agitatus in locis, rex Alphonsus maritimae
magis orae a Genuensi timens, Caietam concessit. Commissa
sunt interim ab Aragonensi equitatu cum Caesarianis praelia, in

Torna all'inizio