Salimbene de Adam: Cronica

Pag 273


tradebat filiam suam dominam Mariam nuptui cuidam Brixiensi
qui venerat Parmam pro ea; et illi qui occurrerunt Parmensibus
venientibus in illo convivio comederant et vino et affluentissimis
dapibus pleni erant; et surrexerunt a prandio et primo
congressu credebant omnes involvere; et ideo, quia quasi ebrii
erant, tam in Burgetto quam in glarea fluminis Tauri fuerunt ab
eis mortui et prostrati.
Quarta est quia Parmensis civitas undique erat aperta: nullam
enim habebat clausuram.
Quinta ratio est quia hi qui ad ingrediendum veniebant, occurrentibus
cancellatis manibus signum crucis faciebant, dicentes:
«Amore Dei et beate Virginis matris eius, que in hac civitate est
domina nostra, placeat vobis ut redeamus ad civitatem nostram,
quia sine culpa fuimus expulsi et forbanniti, et cum omnium
pace revertimur nec alicui aliquam iniuriam inferre intendimus».
Audientes hoc Parmenses, qui per stratam sine armis eis occurrerant,
ad misericordiam flexi sunt propter humilitatem eorum,
cognoscentes etiam quod pacifice veniebant. Dixeruntque eis:
«Ingredimini civitatem securi in nomine Domini, quia etiam
manus nostra vobiscum erit in omnibus istis».
Sexta ratio est quia hi qui in civitate erant non intromittebant
se de negotiis istis, quia nec cum istis qui venerant erant
nec pro imperatore pugnabant; sed sedebant trapezite sive campsores
ad teloneum suum, et alii artiste non dimittebant propter
hoc quin operarentur in stationibus suis, ac si nichil esset.
Septima ratio est quia nobiles et potentes qui erant in civitate
ex parte imperii, statim relicta civitate, diffuderunt se per episcopatum
ad castra et fortitudines suas, timentes eas amittere.
Octava ratio est quia etiam Theotonici imperatoris, audientes
quod potestas Parme erat ab istis occisus, timentes mori, invitabant
istos ut pacifice de civitate facerent quicquid vellent. Idem
etiam fecerunt custodes palatii communis et turris. Ideo dicit
Sapiens in Prover. XIX: Pestilente flagellato stultus sapientior
erit. Ideo congruit huic loco quod legitur IIII Reg. X: Timuerunt
illi vehementer et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare
coram eo, et quomodo nos valebimus resistere
ei? Quasi duo reges

Torna all'inizio