Salimbene de Adam: Cronica

Pag 206


sibi testiculos et dimittit eis, et sic permittunt eum evadere.
Sed de misero clericunculo, qui voluntarie ad prelationes
ascendit et malitiose et indigne, dicit beatus Bernardus: «Circuit,
circuit sedulus explorator, simulat, dissimulat, manibus et
pedibus reptans, si quomodo se possit ingerere in patrimonium
Crucifixi». Quod non docet beatus Gregorius, immo in Pastorali
dicit: «Pollens virtutibus, invitus et coactus, accedat ad regimen
animarum». Possunt autem ad detestationem huius vitii duo
valere exempla.
Primo, ponamus exemplum Domini nostri Iesu Christi, de
quo legitur, Io. VI: Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent,
ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem
ipse solus
. Querentibus eum ad mortem ipse se ultro obtulit;
querentes autem se ad regimen fugit, ut ostenderet quod quibusdam
potius expediret esse mortuos quam esse in loco dignitatis.
Hoc ipsum confitentur aliqui nobiles et potentes, quod potius
vellent esse leprosi quam esse in statu in quo sunt. Hoc exemplo
utitur Apostolus, ad Heb. XII, dicens: Curramus ad propositum
nobis certamen, aspicientes in actorem fidei et consummatorem Iesum,
qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem
. De Augustino
etiam legitur quod fugiebat ab omni civitate que non habebat
episcopum, ne in episcopum caperetur.
Invenitur etiam de quodam priore quod, cum electus esset
in episcopum Tornacensem et ab Eugenio papa et ab abbate suo
Bernardo cogeretur onus episcopatus subire, ipse, prostratus ad
pedes abbatis et clericorum qui eum elegerant in modum crucis,
ait: «Monachus fugitivus, si me eligitis, esse potero, episcopus
vero nunquam ero». Cui laboranti in extremis quidam monachus
ei karus assidens ait: «Kare mi, quia nunc corpore separamur,
oro te, si potes, salva voluntate Dei, statum tuum post mortem
michi reveles». Cui oranti post mortem eius coram altari apparuit
in visione Galfredus dicens: «Ecce assum Galfredus frater tuus».
Cui ille: «Kare mi, quomodo est tibi?». Cui ille: «Bene, sed revelatum
est michi a sancta Trinitate quod, si promotus essem in
episcopum, fuissem de numero reproborum».
Item retrahere debent miserum clericum et ambitiosum, ne

Torna all'inizio