Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 11


(com. 4): «Affatim edi, bibi, lusi.» Terentius affatim dixit
pro eo, quod est ad lassitudinem.
Ammenta, quibus, ut mitti possint, vinciuntur iacula, sive
solearum lora; ex Graeco, quod est ammata, sic appellata,
vel quia aptantes ea ad nientum trahant.
Adtegrare est vinum in sacrificiis augere. Integrare enim
et adtegrare minus factum est in statum redigere.
Adtritum et tritum ex Graeco descendit, quia illi vestem
tritam tribonas appellant.
Adtestata dicebantnr fulgora, quae iterato fiebant, videlicet
significationem priorum adtestantia.
Adtibernalis habitator continuae tabernae, quod genus domicilii
antiquissimum Romanis fuisse testimonio sunt exterae
gentes, quae adhuc tabulatis habitant aedificiis; unde etiam
tecta castrensia, quamvis pellibus contegantur, tabernacula
tamen dicuntur.
Attae appellantur, qui propter vitium crurum aut pedum
plantis insistunt et adtingunt magis terram, quam ambulant,
quod cognomen Quintio poetae adhaesit.
Attam pro reverentia seni cuilibet dicimus, quasi eum avi
nomine appellemus.
Adagia ad agendum apta.
Adasia ovis vetula recentis partus.
Abrogare infirmare.
Ad aut proprie personam significat, ut: eo ad Pompeium;
aut locum, ut: abit ad theatrum.
Apud mutuam loci et personae coniunctionem demonstrat,
ut cum dicimus: ceno apud amicum.
At differentiam rerum significat, ut cum dicimus: Scipio est
bellator, at Marcus Cato orator.

Torna all'inizio