temporis et morborum, quo nihil plus facit, quod maxime te peritum ostendit. Unde caute in viatico legitur capitulo de causon: minuat et addat prudens medicus secundum quod necessarium fore credetur. In illa, ubi fuerit flegma, ut in cottidiana, continua, minori hemitritaeo et tempore hiemali addes radices apii, polypodii et similia. In causon vero,
tertiana, continua et similibus <et> tempore aestivo subtrahes brusci, sparagi et feniculi et similia. De eisdem rebus infusis in aceto et aqua potes facere sirupum acetosum diureticum valentem multo plus quam sirupus acetosus usualis in acutis, peracutis, opilatione splenis et epatis de calore, et reprimit acumen saltim flegmatis et colerae manifestae.
Sed non potest [91va] clarificari, nisi prius fiat sirupus cum aqua et postmodum addatur acetum clarum. Item deficientibus praedictis herbis potes idem facere de utraque acedula vel de sola alleluia, sucus cuius
sirupatus aequivalet oxysaccharae. Sirupus alius ad idem, ubi deficiunt herbae omnino, ut Venetiis et multis
aliis locis: Recipe sandali utriusque, suci liquiritiae, portulacae, papaveris, berberis ana unciam unam; spodii drachmas tres; camphorae scrupulum unum; violae uncias duas. Redige species in pulverem et liga in panno et fac bullire in aqua cucurbitae vel cucumeria vel suco limonum, et addito zuccaro fiat sirupus. Praedicta doctrina in omnibus observanda,
puta si vis acuere et laxativum facere. Potes etiam sirupum ex aqua et zuccaro, et post clarificationem sacculum cum speciebus coquatur in sirupo; suspensae miserunt clarum: sic plus virtutis habebit. Isti tales vocantur sirupi de herbis frigidis, et cum recipiunt radices calidas et diureticas, sirupi de radicibus. Regula generalis in faciendis sirupis
de qualibet medicina ad easdem aegritudines, ad quas valet illa medicina: respice confectiones illius medicinae, de qua vis sirupum facere, in antidotario vel libro aliquo, dispensa species ibi positas et secundum praedictam doctrinam fac sirupum. Verbi gratia, vis facere sirupum resumptivum et ethico vel tipsico: respice Diapapaver Constantini, quod
est in capitulo de tussi, vel electuarium ad restaurationem, et de speciebus ibi positis fac sirupum, nisi quid ibi nocitivum esse videatur. Idem serva in omnibus aliis medicinis. Sunt et duo alii in celebri usu, quibus utimur in eisdem causis, si non adsit tussis et strictura pectoris, scilicet sirupus acetosus et oxysacchara, quos Maurus in usu habens maxime laudavit per evidentem efficaciam, quam in eis invenit in reprimendo coleram et acutos humores, quia acetum est mora colerae, ut dixit Ypocras et Ysaac, et vita melancoliae
|
|