Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 24


omnia uel quantum permiserit spatium loci quo ituri sunt: Ante sex
dies. Cum appropinquaret. Prima autem azimorum. Dominus Iesus. Cogitauerunt.
Cum audisset populus. Omnes collaudant
. Cum autem peruentum
fuerit ad ipsum locum fiat statio a toto conuentu. Cantore autem incipiente
antiphonam Occurrunt turbae exeant duo sacerdotes albis induti
qui portent feretrum, quod parum ante diem ab eisdem sacerdotibus
illuc esse debet delatum, in quo et corpus Christi esse debet reconditum.
Ad quod feretrum praecedant statim qui uexilla portant et cruces et
caetera quae superius dicta sunt. Et stantibus iis qui feretrum portant
stabunt et ipsi a dextera et a sinistra ipsius feretri ordinate sicut uenerunt.
Pueri uero accedentes stabunt uersis uultibus ad ipsas reliquas cum
magistris suis et quibusdam cantoribus, qui auxilio eis esse possint.
Maiores uero uersi erunt ad inuicem eo modo quo in choro stare solent.
Sic autem ordinetur haec statio, ut modicum interuallum sit inter pueros
et maiorem conuentum. Finita antiphona Occurrunt turbae incipiant pueri
et qui cum eis sunt antiphonam Osanna filio Dauid flectentes genua et in
principio et in fine antiphonae, quia in utroque Osanna dicitur; quam
antiphonam chorus repetat et similiter genua flectat. Deinde a pueris
cantetur antiphona Cum angelis in fine tantum antiphonae genua flectentibus.
Quae antiphona a conuentu repetatur et similiter uenia accipiatur.

Taliter his peractis abbate uel cantore incipiente antiphonam Aue rex
noster
transeant portitores feretri per medium stationis praecedentibus
his qui uexilla portant et caeteris superius dictis portioribus seruato ab
omnibus ordine in redeundo, quem habuerunt in eundo. Quibus
transeuntibus flectent genua, non simul omnes sed singuli hinc et inde,
sicut feretrum transibit ante eos. Percantata hac antiphona cantent et
alia, si spatium loci plura poposcerit. Cum uenerint ad portas ciuitatis
stationem faciant separatis ab inuicem prout locus patietur utrisque
lateribus. Feretrum uero ante introitum portarum sic ponatur super
mensam pallio coopertam, ut praedicti portitores ex utroque latere
stantes habeant ad feretrum in medio eorum positum uersas facies suas.
Locus uero super introitum portarum honeste debet esse paratus et cortinis
et dorsalibus.
Taliter ordinata statione canant pueri de loco apto et qui praecepto
cantoris cum eis erunt Gloria laus et similiter chorus respondeat. Pueri

Torna all'inizio