Ad sextum dicendum, quod in actu peccati non solum est defectus debitae circumstantiae,
sed est ibi positio indebitae; et ideo non tantum est imperfectus,
sed est etiam malus; et ideo peccatum non dicitur a Deo esse. Sed in actu fidei
informis est defectus alicuius quod debet esse; non autem est ibi positio alicuius
quod esse non debeat; et ideo actus ille est imperfectus, non autem
malus; et propter hoc a Deo est actus, non autem defectus.
ARTICULUS 3
Utrum fides informis sit in daemonibus
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod fides informis non sit in daemonibus. Visio enim fidei est in
speculo et in aenigmate, ut dicitur 1 Corinth. 13. Sed aenigmatica et specularis
cognitio est in nobis ex hoc quod per sensum naturaliter cognitionem accipimus;
quod non est in daemonibus. Ergo in eis non potest esse fides informis.
2. Praeterea, fides informis est donum gratuitum, ut dictum est. Sed post peccatum,
Angelo non est infusum aliquod donum gratuitum; ante autem in eis fides
non erat, sed visio. Ergo non habent fidem informem.
3. Praeterea, actus fidei ex voluntate est. Sed nullus actus daemonum ex voluntate
deliberata procedens, bonus est, ut in 2 lib., dist. 7, dictum est. Ergo cum
actus fidei informis sit bonus, videtur quod non habeant fidem informem.
SED CONTRA Iacob. 11, 19: «Daemones credunt, et contremiscunt».
Praeterea, Rom. 1, super illud: «Ex fide in fidem», dicit Glossa: «Fides informis
daemonum est».
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod in haereticis maneat fides informis. Ipsi enim credunt
Deum trinum et unum, et Deum factum hominem. Sed haec sunt supra naturam.
Cum ergo ea quae sunt supra naturam, non possint credi sine habitu fidei infuso,
videtur quod in eis maneat fides infusa.
2. Praeterea, in scientiis ita est quod qui obliviscitur unum scibilium quae pertinent
ad unam scientiam, adhuc manet habitus quantum ad alia scibilia. Sed
fides est habitus articulorum. Ergo si aliquis haereticus discredit unum articulum,
adhuc manet fides in eo quantum ad alium articulum.
3. Praeterea, fides informis est principium timoris servilis, qui est in daemonibus
vel haereticis. Ergo fides informis est in eis.
|
|