Comodus imperio quindenis vixerat annis,
Insuper et septem Rome digne memorandis,
Regibus et populis carus in orbe fuit.
Nunc et Anacletus Rome stat papa secundus,
Natus aput Calabres, vir nobilis atque facundus,
Annis ter senis qui sua fata dedit;
Bisque decem superadde dies mensesque quaternos.
Eius doctrina legimus gaudere modernos,
Cuius et in Roma gesta beata sonant.
21. De Elio imperatore, 16. ab Augusto, qui cognominatur Pertinax, et cronica sui temporis,
qui regn. anno 1.
Elius senex, 16. ab Augusto, ex hoc, quod ad regnum electus pertinaciter restitit, Pertinax dictus est. Quem
quinto mense quo regnare ceperat, vel secundum alios in primo anno imperii sui, Iulianus iuris peritus in
placito occidit. Qui dum regnum invadere molitur, a Severo iuxta pontem Milvium vita privatur. [Iste Pertinax
ita avarus fuit, ut dimidiatas lactucas et cardos in conviviis apponeret, cum esset in privata vita.]
Item de eodem Elio imperatore, et de papa sui temporis.
Elius unius anni statione resedit,
Attamen in populo quia sufficienter hobedit,
Viribus et meritis comoda multa dedit. Papa Pius Rome fuit annis tunc duodenis,
Bisque decem superadde dies, quibus ordine sedit,
Plurima Romanis docmata sancta dedit.
[Tunc fuit Avidius cesar extraordinarius, qui iussit militem in expeditione nil portare preter lardum
et panem et acetum.]
22. De Claudio imperatore, 17. ab Augusto, et de papa sui temporis.
Claudius imperium recipit cum pace paratum,
Cui fundit sua Roma preces, rogitante senatu,
Romanis natum prestet ut esse caput.
Ipse refert: Vitiis satis est regnasse paternis,
Nolo meum natum maculis vexare modernis;
Sit sibi divitiis vivere pace suis.
Claudius iste decem minus uno vixerat annis;
Cum quo papa Pius stat tempore commmemorandus,
Cuius et etatem me recitasse patet.
P. 165 v. 9 post sonant addit A:] Apud Francos regnat Dagubertus.
Rex Dagubertus adest, virtutum munere clarus.
Rex populo carus, rex conditor ecclesiarum,
Quem legimus Domino, non placuisse parum.
Huic fuerant bini specioso corpore nati,
Qui venatores perierunt ictibus apri;
Post quorum mortem rex quoque fata capit.
Parvulus ex regis Daguberti prole remansit,
Quem duce tutore Pipino vivere sanxit,
Insuper inducit regna regenda duci.
Cum duce Pipino permansit in ede paterna,
Pipinus Grossus puerum regnumque gubernat.
Moreque tutoris regia iura colit.
P. 165 v. 22 post dedit addit A:] De Francis et Pipino Grosso duce Francorum.
Francia rege caret, Pipinus cuncta gubernat,
Et tenet infantem Daguberti lege paterna.
Sub duce Francorum tunc erat omne forum.
|
|