Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 434


Consecrari dedignantur transgressi inducias,
Quę iubent infra tres menses venire ad nuptias;
Kanones divinos putant nugales pathnutias.

Cum clamore hos subsanna audiente populo
Et, ne bibant, cunctos mone, heresis de poculo;
Immo vindicent in eis spreto Iudę loculo.

Unum est, de quo te volo, pater, cautum reddere,
Hadeleidam appella in regali federe,
Voca eam regis matrem, si vis hostem perdere.

Per legatum clama eam magistram concilii,
Dominam atque ductricem communis consilii,
Ut Hegeria dux fuit in causis Pompilii.

Aquilam de cęlo trahis, si hoc, pater, dixeris,
Et plumabis non moventem, qua parte volueris.
Plus profuerit hoc regi thesauris innumeris.

Ne abhorreat magister, quod dicit discipulus,
Habet enim umbram suam cuiusque capillulus;
Si me audis, disrumpetur cannabę funiculus.

Torna all'inizio