vel 'salutem et amorem' vel 'salutem et sic currere in agone ut bravium mereatur'. (4) Abbati vero et suo capitulo scribit hoc modo: 'H. Dei gratia Bononiensis episcopus licet indignus dilectis in Christo filiis G. abbati et universo conventui monasterii de Columba salutem et cum angelis gloriari' vel 'salutem in eo sine quo non est salus vera nec oratio fructuosa'. (5) Eodem modo abbatisse scribit et suo capitulo, mutatione generum tamen facta.
Et nota quod dominus papa numquam dicit 'dilecto in Christo filio' sed simpliciter 'dilecto filio'.
(6) Archiepiscopi vero et episcopi dicunt minoribus clericis 'dilecto in Christo filio' sed laycis 'dilecto filio' simpliciter.
15. (1) QUOMODO CLERICI SALUTENT MAGNATES LAYCOS.
(2) Si archiepiscopus vel episcopus scripserit imperatori vel suo regi preponit nomen ipsius et ipsum laudibus superlativis honorat, (3) hoc modo: 'Serenissimo domino F. Dei gratia Romanorum imperatori semper agusto G. humilis eius fidelis archiepiscopus Mediolanensis licet indignus salutem cum fidelitate' vel 'salutem et in cuntis servitium tam debitum quam fidele'. (4) Cuilibet enim de mundo est nomen imperatoris preponendum
|
|