turpiter superatus aufugiit. hac occasione sanctissimus Leo
quartus papa castellum, iuxta ecclesiam Beati Petri, muris firmissimis
edificavit, quod usque hodie civitas Leoniana appellatur. et hoc
quoque tempore tam ingens terremotus per universam Beneventi
factus est regionem, ut Hysernia fere tota a fundamentis corrueret,
multusque ibi populus, et ipse cum eis eorum pontifex, interiret.
in hoc quoque monasterio Beati martyris Vincencii terremotus
idem plurimas domos evertit
Per idem tempus regnum Francorum pentifarie divisum est.
tuncque Ludovicus augustus Beneventum adveniens, a Radelchis
et reliquis honorifice susceptus, ei omnes Sarraceni contraditi sunt.
quos omnes, ipso die vigiliarum sancti Peniecostes, extra civitatem
ductos, cum duce illorum Massar, decollari feci.t moxque
imperator, convocatis Longobardis, totam Beneventi provinciam
inter Radelchis et Sikenolfum equo discrimine partitus est.
porro predicti principes pactum divisionis principatus inter se
firmantes, monasterium Beati Vincencii et Beati BenedIcti extra
sortem esse decreverunt, dicentes: "Hec monasteria ad nos non
pertinent, quoniam sub tutela dominorum imperatorum Ludovici
atque Lotharii constituta sunt". siquidem imperator per Iacobum,
venerabilem abbatem Beati martyris Vincencii, et Bassacium,
abbatem Beati Benedicti invitatus <adveniens>, et victoriam optinere,
et maxima rebus utilia illorum consilio consequi meruerat. ||
|
|