: Vita Bononii

1032


autem facto obsequentem sibi vocavit, dicens: "lam enim sancti Bononii visione et consolatione omni dentium
careo dolore". Sicque sospitate recepta in eadem omni vitae suae tempore mansit.
11. Item aliud myraculum. Quaedam femina ab adolescentia coniugio copulata, videns sibi non nasci
filios neque filias, una cum viro suo nimio taedio ac maerore afficiebatur. Haec autem, ut sui uteri sterilitatem
amitteret, dum multa inlicita, quae putabat prodesse, faceret, cognovit se in vanum laborare, quod temptaret
velle Dei per sua maleficia superare. Meliore siquidem consilio divinitus inspirata, erogans multas elemosinas
pauperibus ac insistens assiduis oraminum precibus, se funditus vertit ad Deum, qui solus est verum et unicum
miserorum praesidium. Non multo post tempore evoluto, dum sopita dormiret, vidit in somnis, quod, si ex
stillicidiis pluviae stillantibus a domo, in qua vir beatus degit, haberet atque potaret, a suo desiderio fraudata
non esset. Quae a somno expergefata visionem suo non distulit intimare marito. Tempore namque oportuno
adveniente una cum viro suo ad iam memorati patris monasterium devenit atque ex aqua, quam desiderabat,
per quendam sibi notum ab ea rogatum accepit. Qua denique exhausta domumque regressa, paucis transactis
diebus concepit et peperit atque intervenientibus beati Bononii meritis utriusque sexus prole deinde fecunda
permansit.
??..
14. Aliud miraculum. Alio vero anno in die natalis ipsius, dum ex multis partibus orbis plurimi ad
eius sacri corporis tumulum confluerent, Dominum adoraturi et confidentes eius interventu ab instantibus et futuris
malis posse liberari ipsius suffragia rogaturi, quaedam femina a daemonio vexata ...............
16. Aliud. In eadem quoque ecclesia aliud constat esse actum miraculum multa ammiratione venerandum.
Erat quidam villicus cuiusdam marchionis, vir multae crudelitatis. Qui ut aliquid sibi quolibet ingenio raperet,
ad eas partes ubi ecclesia beati Bononii sita est, se ire disposuerat. Quem illuc venturum homines, qui ibi
habitabant, cognoscentes, quaeque sua mobilia fugientes ad suprascriptam ęcclesiam detulerunt. Circum quam
dum multi sues adessent et, ut illorum mos est, rimando per ęcclesiae cimiterium discurrerent, ipsius muros
tetigerunt. Unde quodam contagio ita in renibus sunt percussi, ut inde funditus omnem vim amitterent et ea
die, excepta una sue, cuncti interirent. Quam videlicet suem dum rusticus, cuius erat, mirabiliter contractam
et moribundam videret, votum vovit Domino et sancto confessori Bononio, quod, si inde convalesceret, unum
e prioribus quos fetus gigneret in ipsius ęcclesiae servientium stipendio offerret. Facto autem voto mox ipsius
sus sana efficitur. Quibus villico dictis non fuit credulus illis. Nec mora, confestim equum ascendit et, quod
cognoverat auditu, ut certius sciret, venit cognoscere visu. His denique visis, quodam tunc timore et amore
divino conpunctus, ęcclesiam est ingressus. Vovitque Domino et sancto Bononio in illius ęcclesiae finibus commorantibus
se umquam nil mali facturum et a pravitate sua deinde cessaturum. Qua ex re evidenter ostenditur,
quantae gratiae et celsitudinis beatus sit Bononius apud omnipotentem Dominum, qui eius vitam a quibusque
custodivit inmundis, cuius sacra loca inmundos sues non passus est tetigisse impune, unde quorundam hominum
feritas minueretur et sub ipsius optentu viventibus securitas et protectio maior tribueretur.
17. Aliud myraculum. Tantorum fama miraculorum longe lateque diffusa quidam adolescens Adam
nomine, confidens se sanctissimi confessoris meritis ab infirmitate sua liberari, advehitur. Quippe etiam ab ipsis
cunabulis ita erat contractus, ut cohaerentibus calcaneis natibus, non plantis passus faciendo, sed scamnellis
manibus subpositis rependo incederet. Tribus denique diebus continuatim et noctibus ad memorati et memorandi
almifici confessoris altaris crepidinem iacens, ipsius suffragia postulans, quod optaverat Domino largiente
sui famuli intercessione accipere meruit. Cui hora suae curationis, redeunte sospitatis vigore, tantus aestuationis
calor affuit, ut etiam interulam, quam erat indutus, exueret et nudus maneret. Hyemps tamen erat. Sanitate
vero concessa recessit ab eo caloris nimietas. Sicque sospitati redditus in eadem penes nos usque hodie
manet, sui sanatoris ęcclesiae serviens et Deo et ipsi gratias referens.
18. Aliud. Per idem tempus alius quoque aeger nomine Heli, aetate grandaevus, miserabili atque
diutina sorte dirae pestis damnatus advenit. Qui utrorumque pedum officio carens, genua per terram trahendo
et manibus scamnella habendo incedere solitus erat. Hic accedens ad sacri corporis opiferi confessoris sepulcrum

Torna all'inizio