habere videntur, endecasillabum scilicet, eptasillabum et
pentasillabum; que trisillabum ante alia sequi astruximus.
3. Horum prorsus, cum tragice poetari conamur, endecasillabum
propter quandam excellentiam in contextu vincendi
privilegium promeretur. Nam quedam stantia est que solis
endecasillabis gaudet esse contexta, ut illa Guidonis de
Florentia
Donna me prega, perch'io voglio dire;
et etiam nos dicimus
Donne ch'avete intelletto d'amore.
Hoc etiam Yspani usi sunt - et dico Yspanos qui poetati sunt in vulgari oc: Namericus de Belnui,
Nuls hom non pot complir adrecciamen.
4. Quedam est in qua tantum eptasillabum intexitur unum: et hoc
esse non potest nisi ubi frons est vel cauda, quoniam, ut dictum
est, in pedibus atque versibus actenditur equalitas carminum et
sillabarum.
5. Propter quod etiam nec numerus impar carminum potest esse
ubi frons vel cauda non est; sed ubi hec sunt, vel altera sola,
pari et impari numero in carminibus licet uti ad libitum.
6. Et sicut quedam stantia est uno solo eptasillabo conformata, sic
duobus, tribus, quatuor, quinque videtur posse contexi,
dummodo in tragico vincat endecasillabum et principiet.
Verumtamen quosdam ab eptasillabo tragice principiasse
invenimus, videlicet<Guidonem Guinizelli>, Guidonem de
Ghisileriis et Fabrutium Bononienses:
Di fermo sofferire,
|
|