Papias: Ars Grammatica

Pag 141


semper productum. 134 In al corripiuntur, ut "sal", "Hannibal"; in
el , si barbara sunt, producuntur, ut "Michael", cetera corripiuntur,
ut "fel"; in il corripiuntur, ut "pugil", "Tanaquil", preter "nil"; in
ol producuntur, ut "sol"; in ul corripiuntur, ut "consul". 135 In an ,
en, in, on , si Greca sunt uel notha, producuntur, ut "Pan", "delphin",
"lien", "Sydon" et omnia que habent e penultimam productam
in genitiuo, ut "ren, renis", "splen, splenis", "Syren, Syrenis"; in
en uero pure Latina corripiuntur, ut "nomen". 136 In ar monosillaba
et ex illis composita producuntur, ut "par", "compar", "Nar";
cetera corripiuntur, ut "Cesar". 137 In er , si Greca sunt, producuntur,
ut "ether", "aer" et unum Latinum, "uer"; cetera corripiuntur,
ut "pater". 138 In ir, or, ur corripiuntur, ut "uir", "doctor", "uultur",
preter "fur". 139 In as producuntur monosillaba uel Latina,
ut "uas", "Mecenas"; Greca uero, quorum genitiuus in dis finitur,
corripiuntur, ut "Pallas, Palladis", "ceras, ceradis". 140 In es quecumque
penultimam crescentis genitiui corripiunt, ipsa quoque
correpta sunt, ut "miles, militis", "seges, segetis", "paries, parietis";

Torna all'inizio