et parere filium, cui nomen Emmanuhel. Quibus pater ergo praeparat
mentes, ut recte petant, illis est filio dare regnum caelorum.
Ipse enim dixit: Nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me traxerit
eum ad me. Et Nemo uenit ad patrem nisi per me. An recte petisse
uideri potest, quae unum in sinistram sedere filium postulat? In
sinistra nimirum edi, hoc est reprobi, sunt ponendi. Recte quidem
petitum fuisset, si utrosque aut ad dexteram sistere aut super sedes
duodecim sedere iudicandas duodecim tribus Israhel petiuisset.
Potest etiam non inconuenienter et sic intellegi: Non est meum
dare uobis, quoniam mater filiorum Zebedei, aemola interim Mariae
Magdalenae - necdum +illi+ ad patrem dominus ascenderat -
hoc est non per diuinitatis altitudinem aequalem patris sed quasi
hominem tantummodo eum credebat cuique iuxta cordis intentionem
dominus responsionis temperauit sermonem: Quia tu me
hominem adhuc et nondum deum confiteris, non est meum, hoc
est humanae potestatis, in qua solius humanae naturae est homo,
non est dare.
III 15 (III 15) Ideo igitur uanilocus iste Iesum Christum
dominum nostrum, non deum uerum sed subditum adstruet deo
uero perpetua subiectione, quia Paulus scribit ad chorinthios: Cum
tradiderit inquit regnum deo et patri, et subiecta fuerint illi omnia,
tunc et ipse filius subiectus erit illi, qui subiecit ei omnia, ut sit deus
omnia in omnibus. Interrogo ergo, si necdum subiecta sunt illi
omnia, et ipse filius tunc erit subiectus illi, cum ei omnia fuerint
subiecta, si simpliciter secundum auditum iudiciumque aurium et
non excellentius sacratiusque huius altitudinis intellegi profunditas
praemonetur, quomodo nunc isdem filius in utraque forma, diuina
scilicet et humana, unus idemque ad dexteram patris sedet? Subiectus
creditur an non subiectus sedere? Apostolus clamat: Cum
subiecta fuerint ei omnia, tunc et ipse filius subiectus erit ei. 'Tunc'
|
|