Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 427


quam ordinaverat Socrates, non habeatur debita
cura, nec diligentia debita erga filios. Quartum malum
sic ostendi potest quia virtus generativa est ita corrupta,
et sic est insatiabilis concupiscentiae appetitus, quod non
habente viro nisi unam uxorem, adhuc est valde difficile
debite et temperate se habere erga illam. Sicut ergo provocata
gula per multitudinem ciborum difficile est esse
abstinentes, sic provocatis venereis per multutudinem foeminarum
difficile est et quasi impossibile est esse temperatum.
Quintum autem malum sic manifestari potest. nam
non habentibus parentibus cognitionem de propriis filiis
et filiabus, de levi fieret abusus parentum et consanguineorum,
ut quod filii cognoscerent matres, et patres
filias. Socrates volens hoc inconveniens vitare, dixit, quod
spectabat ad principem civitatis habere curam et diligentiam,
ne filii corrent cum matribus, et patres cum filiabus.
Sed ait Philosophus, hoc non sufficit, quia si filii et
filiae communes erant, et non iudicabantur eis proprii parentes,
dato quod prohiberetur filio actus venereus circa
matrem, et patri circa filiam, non prohibebatur eis amor
libidinosus et concupiscentia, ex quo non manifestabatur
eis parentela illa. quare cum in personis tam coniunctis
non solum detestabilis sit actualis commisto, sed etiam
abominalis sit concupiscentia et amor libidinosus,
reprehensibilis opinio Socratis de communitate
uxorum et filiorum. Decet ergo
reges et principes sic ordinare
civitatem, ut prohibita communitate
foeminarum
et uxorum certificentur
parentes
de propriis
filiis.

Torna all'inizio