Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 10


utilem potentiam principetur, magis tamen est dignus
subiici quam principari, et magis est naturaliter servus
quam dominus. Quarto observatis his, quorum in hoc libro
trademus notitiam, consequemur ut habeamus Deum
ipsum, et felicitatem aeternam. Est enim Deus ipse, essentia
unitatis et bonitatis, quia est maxime unus, et maxime
bonus quanto ergo quis appropinquat plus ad unitatem
et bonitatem, tanto est conformior primo principio,
et perfectius habet ipsum Deus. Mali autem homines
minime sunt uniti: totum enim regnum eorum est dispersum.
Regnum enim cuiuslibet hominis, est ex eo quod
potentiae animae reguntur per rationem, et intellectum.
quando igitur aliud dictat ratio, aiud sequitur appetitus
(quod contingit in habentibus animam perversam,) tunc
homo non est unitus, sed in seipso dissensionem habet,
propter quod difformis est a primo principio. Sed pollentes
virtutibus, et abundantes in bonis honestis, quia consequuntur
regulam rationis, et consequuntur bona simpliciter,
non bona secundum sensus, in seipsis habent unitatem,
et bonitatem: propter quod conformantur primo
principio, et in seipsis ipsum Deum habere dicuntur. Tanta
igitur est utilitas in dicendis, quod, eis observatis, lucrabimur
maxima bona, nos ipsos, et etiam alios: et habebimus
ipsum Deum, et per consequens felicitatem aeternam.
Verum quia ea, quorum trademus notitiam, absque divina
gratia observari non possunt, decet quemlibet hominem,
et maxime regiam maiestatem implorare divinam gratiam.
Nam quanto maiestas regia in loco altiori consistit,
tanto magis indiget divina gratia, ut possit virtutum opera
exercere, et sibi subditos valere inducere ad virtutem.
Quod sunt modi vivendi, et quomodo in eis felicitas
habet esse. Cap. IIII.

Praemissis quibusdam praeambulis necessariis ad propositum,
quia respectu sequentis operis ex facilitate

Torna all'inizio