nisi pax, quam per magnos mediatores
intendimus reformare inter nos et Ecclesiam,
saltem superficialiter reformetur? Quid
de regum omnium communibus specialibusque
negotiis disponere intendamus? Quid super
insulis Oceani fuerit ordinatum? Quid
contra Principes universos quibusdam consiliis
vel negotiis, que nos qui nonnullos ibidem
habemus familiares et subditos, licet clandestine,
latere non possint, illa curia machinetur.
Quantis viribus, quot virorum insidiis,
qualiter instructorum ad bella, in
hoc ipso vere quod instat, omnes qui nunc
nos opprimunt opprimere posse speremus,
[etiamsi se nobis opponeret totus mundus.]
Quod autem tales et tales fideles
nostri latores praesentium, vobis retulerint, certe
credatis, ac etiamsi sanctus Petrus iurasset,
firmissimum habeatis nec propter hoc
quod a vobis petimus, videatur vobis, quod
propter in nos latam sententiam depositionis,
nostrae magnanimitas maiestatis aliquatenus
incurvetur. Habemus nempe conscientiae
puritatem ac per consequens, Deum nobiscum:
cujus testimonium invocamus, quia semper
fuit nostrae voluntatis intentio, clericos
|
|