Petri Cantinelli: Chronicon

55


Imolam causa occupandi ipsam terram, et hoc fecerunt ad postam et de voluntate Nordiglorum,
qui tunc erant potentiores in Imola. Verumtamen, quia marischalcus domini comitis Romaniole
erat ibi, et quia populus ipsius civitatis non permisit predicta fieri, non potuerunt
aliquid optinere, immo fuerunt expulsi dicti Nordigli de Imola, et domus eorum fuerunt destructe,
et cum eis erant Gintillinus de Sassadello et Burniolus Canpalmonte.
Postea vero, eodem die, venerunt Faventiam, et ibi non fuerunt bene recepti. Demum
euntes versus Forlivium, ibidem aliqui de amicis Argoglosorum, qui similiter concordaverant
cum dictis Manfredis, insultantes aliquos de maxenata dicti comitis Romaniole, plures occiserunt
et plures expullerunt, accipiendo eis equos eorum; tamen contigit quod non potuerunt
dicti Manfredi et Maghinardus intrare Forlivium, et sic oportuit eos redire apud Sosenanam,
cum multis eorum amicis de Forlivio, qui cum eis tenebant: et tunc fuerunt destructe
domus illorum de Guiriolis et Salinbenne Dadoli et aliorum plurimorum de Forlivio.
Eo anno, congregatis amicis Manfredorum et eorum sequacium apud Sosenanam, equitaverunt
versus Rontanam, in districtu Faventie, ipsumque montem optinuerunt et infortiaverunt
contra voluntatem dicti comitis Romaniole, et, facto guarnimento eorum et dicti Maghinardi
et fidelium suorum et amicorum eorum undecunque, tam militum quam peditum, equitaverunt
versus civitatem Faventie die sabati XVI intrante novenbri. Et, ipso die, intraverunt civitatem
Faventie, expellentes omnes stipendiarios dicti comitis Romaniole, et aliquos occidentes.
Eodemque die equitaverunt ad civitatem Forlivii, et quandam fortiliciam, quam fecerant
illi de Forlivio in contrata Sclavanie, violenter insultantes, ceperunt eandem, et habuerunt
dominium civitatis Forlivii et Faventie. Et factus fuit tunc potestas Faventie dominus Maghinardus
Paganus de Sosenana, et vocatus fuit etiam tunc potestas civitatis Forlivii; tamen
paucis diebus stetit in potestaria civitatis Forlivii. Hiis ita currentibus, supervenit alius comes
novus in provincia Romaniole, videlicet dominus Petrus Stephani proconsul romanus, qui
venit in ipsam provinciam.
Anno domini millesimo ducentesimo LXXXVII, indictione XV, die iovis tercio intrante
aprili, obiit dominus papa Honorius de Sabellis de Roma.
Dictus vero dominus Petrus Stephani comes Romaniole misit ad confinia Manfredos et
Acharixios, cum aliquibus amicis eorum de civitate Faventie, et Argoglosios et Ordelaffos de
Forlivio, et comites de Castrocario; et Manfredos mandavit ut deberent stare Mutine, Acharixios
vero ultra alpes in Tuscia.
Eo vero anno fuit potestas civitatis Faventie, per totum annum, dominus Thebaldus de
Bruxatis de Brixia
Eodem vero anno dictus dominus comes petiit a dictis confinatis quod darent et facerent
depositum, penes thesaurerium ecclesie romane, de quinquemille florinis aureis. Illi vero de
Forlivio fecerunt depositum pro eorum parte, et habuerunt licentiam redeundi Forlivium.
Petiit quoque, idem dominus comes, ab eis, securitatem XXXm. librarum ravennatum, et
talliam militum, quos tenere debebat, quas Forlivienses dare modis omnibus recusarunt.
Item, die dominico XVIII mensis maii, reversi sunt Manfredi et Acharixii et Maghinardus

Torna all'inizio