Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 154


Praeterea, quanto virtus est magis propinqua fini, tanto est magis meritoria.
Sed finis fidei, est intelligentia veritatis, ad quam homo propinquat per rationes
humanas. Ergo ratio humana fidei meritum non diminuit, sed auget.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in fide sunt quaedam quae
sunt supra rationem humanam simpliciter, de quibus essentialiter est fides; et
quaedam quae sunt supra rationem humanam alicuius, quamvis non supra
rationem cuiuslibet hominis; et ad utraque necessarium fuit dari fidem. Quia
enim homini Deus providit finem qui est supra naturam hominis, scilicet plenam
participationem suae beatitudinis; oportet autem eum qui in finem tendit,
si libero arbitrio agat, cognoscere finem ex cuius consideratione dirigitur in his
quae sunt ad finem; ideo oportuit ut homo alicuius rei cognitionem haberet
quae naturalem cognitionem eius excedit: quae quidem cognitio homini datur
per gratiam fidei. Sicut autem est in gratia perficiente affectum quod praesupponit
naturam, quia eam perficit; ita et fidei substernitur naturalis cognitio,
quam fides praesupponit, et ratio probare potest; sicut Deum esse, et Deum
esse unum, incorporeum, intelligentem, et alia huiusmodi: et ad hoc etiam sufficienter
fides inclinat, ut qui rationem ad hoc habere non potest, fide eis assentiat.
Quod quidem necessarium fuit propter quinque, ut dicit Rabbi Moyses in
prima parte, capit. 33.
Primo propter altitudinem materiae secundum elevationem a sensibus, quibus
vita nostra connutritur; unde non est facile sensum et imaginationem deserere;
quod tamen est necessarium in cognitione divinorum et spiritualium, ut dicit
Boetius. Secundo, quia quamvis intellectus hominis naturaliter
ordinatus sit ad divina cognoscenda, non tamen potest in actum exire per seipsum.
Et quia cuilibet non potest adesse doctor paratus, ideo Deus lumen fidei
providit, quod mentem ad huiusmodi elevet. Tertio, quia ad cognitionem divinorum
per viam rationis multa praeexiguntur, cum fere tota philosophia ad cognitionem
divinorum ordinetur: quae quidem non possunt nisi pauci cognoscere;
et ideo oportuit fidem esse ut omnes aliquam cognitionem haberent de divinis.
Quarto, quia quidam naturaliter sunt hebetes, et tamen cognitione divinorum
indigent qua in vita dirigantur. Quinto, quia homines occupantur circa necessaria
vitae, et retrahuntur a diligenti consideratione divinorum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod finis humanae vitae est cognitio Dei, etiam
secundum philosophos qui ponunt felicitatem ultimam in actu
sapientiae secundum cognitionem nobilissimi intelligibilis. Cognitio autem Dei

Torna all'inizio