Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 142


Praeterea, secundum Avicennam et alios philosophos, sol habet effectum in
istis inferioribus per lumen suum, quod irradiando emittit. Sed caelum empyreum
est totum lucidum. Ergo videtur quod influentiam habeat in inferiora
corpora.
3. Praeterea, in primo mobili est dextrum et sinistrum, et aliae positiones, ut in
2 Cael. et Mun. determinatur. Sed hoc non potest esse
nisi per influentiam alicuius superioris. Cum ergo nullum corpus sit superius,
nisi caelum empyreum, videtur quod influentiam eius habeat.
4. Praeterea, ad nobiliorem formam est nobilior dispositio. Sed ad formam animae
vegetabilis disponit lux caeli siderei. Ergo cum anima sensibilis sit nobilior,
videtur quod ad ipsam disponat lux caeli chrystallini; ulterius ad animam
rationalem lux caeli empyrei; et sic influentiam habet in inferiora.
SED CONTRA, status gloriae est alius a statu generationis et corruptionis, qui
competit viae. Caelum autem empyreum ordinatur ad statum gloriae. Ergo
videtur non esse eiusdem ordinis cum aliis corporibus. Sed ea quae non sunt
eiusdem ordinis non habent influentiam ad invicem. Ergo caelum empyreum
non influit in alia corpora.
Praeterea, Angeli sunt nobiliores caelo empyreo. Sed Angeli non habent causalitatem
super alias res. Ergo multo minus caelum empyreum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod caelum empyreum nullam habet influentiam super
alia corpora, quae rationabiliter poni possit. Non enim ponimus aliquod corpus
habere influentiam super aliud, nisi per motum; quia, ut in lib. de Causis
dicitur, etiam anima in hoc ab intelligentia deficit, quia non
imprimit in res nisi movendo eas; et multo minus corpus. Nullum autem corpus
movet nisi motum, ut a Philosophis probatum est; caelum enim per motum suum
causat generationem et corruptionem in istis inferioribus: unde dicitur in 8
Phys., quod motus eius est sicut vita existentibus omnibus. Unde dicit
Rabbi Moyses, quod caelum in universo est sicut cor in animali, cuius motus si
ad horam quiesceret, corporis vita finiretur. Unde cum caelum empyreum ponatur
immobile, non potest rationabiliter poni influentiam super corpora habere.
Constat enim quod non habet influentiam sine motu ad modum creantis. Nec
tamen negatur quin Deus potentiam influendi sine motu ei conferre potuisset;
sed quia hoc nec auctoritate confirmatur nec ratione, ideo positio eorum qui

Torna all'inizio