tantum ut spiritus omnis vel similitudine et partialitate nituntur ut quodlibet
corpus. Que vocantur dupla non relatione, sed quia non sunt
simpla. Non simulata illa sunt, que naturalis sue subsistentie tam simili
quam dissimili esse creata veritate et habitudine gaudent, ut corpus
et spiritus. Ficticia vel figmentata illa censentur, quorum habitudinis
coniunctionem natura non novit, sed hanc sola phantasia sine substantia
ulla creavit ut hircocervus et cimera et ypocentaurus et huiusmodi que
dicuntur privationes et non esse quoddam nature similiter et ydolum
quod secundum Apostolum nichil est in mundo, id est nulla creatura
est in substantia mundi. Sicut igitur simile non respicit simplum, et non
simulatum vel naturale adspernatur figmentum, ita magnitudo superessentialis
fugit animum.
Et adhuc ponit simile aliud ad idem probandum et infit: et sicut
informitas incorporalium intacta et non figurata secundum corporum figuras
formatas excellit formitates et corporalitates corporum, iuxta eandem virtutis
rationem, superessentialis magnitudo superat essentias visibiles et corporeas.
Forme namque corporum sunt qualitates, que corpora subiciunt
optutibus sensibilibus per aliquem coloris effectum. Colores enim proprie
quantum ad oculos sunt formtitates vel forme corporalium rerum, quia
his corporales essentias formatas esse videmus, non quod color videatur,
sed quod coloratum solum. Figuras autem formatas geometrica corpora
tantum intelligit, id est ut triangulum, quadratum et quicquid ex lineis
tractis ratio geometrica in longum vel latum vel amplum seu circum
pulchra varietate formavit. Namque corporum alia sunt naturalia ut
ea que formantur coloribus, alia fantastica seu geometrica que tantum
ratione speculativa et nulla natura consistunt corpora ut triangulus et
cetere figure geometrice, alia sunt umbratilia que corpore luceque formantur
et naturaliter sunt corpora ut umbre. Formatas corporum figuras
appellat corporum formas atque figuras. Dicit ergo quod “sicut informitas
incorporalium”, ut omnium spirituum, “intacta” coloribus, non
enim habent incorporalia colores in se quibus visu tangantur, “et non
figurata” quantitatibus, id est lineis vel superficiebus vel soliditatibus
que quantitates <sunt> et ex quibus figure re<d>duntur, excellit pulchritudine
sue incorporalitatis “corporum formatas figuras”, id est corporum
|
|