Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

864


presentes, usque ad finem libri sexti, ubi videlicet fit epilogatio
predictorum, ut dictum est.
Et quia dividere librum presentem ad oculum et leviter spectat
ad oratoris officium, ideo librum dividimus secundum res illas quas
orator debet habere, que sunt quinque, scilicet inventio, dispositio,
elocutio, memoria et pronuntiatio.
De inventione tractat primus et secundus et principium tertii, usque
ibi: Quoniam dispositio ; sed ab illo loco usque ibi: Pronu(m)ptiationem
tractatur de dispositione, que est secunda
res quam debet habere orator. A quo loco usque ibi: Memoria
tractatur de pronuntiatione; ab illo loco usque ad principium quarti
tractatur sive agitur de memoria, que est pars quarta quam debet
habere orator. A principio vero quarti, qui incipit: Quoniam in
hoc libro
, usque ad locum epilogationis superius designatum
agitur de elocutione, que est quinta res quam debet habere orator;
sed in quarto tractatur de ellocutione quantum ad substantiam;
sed in quinto et sexto quantum ad ornatus rethoricales vel colores.
Qui libri totaliter distinguntur: nam in quinto libro, qui incipit: Repetitio ,
ponuntur colores verborum; in sexto, qui incipit:
Distributio , dantur colores sententiarum.
Prima igitur pars, qua agitur de inventione, primum librum
et secundum et principium tertii continens, ita leviter dividatur, ut
gradatim, secundum quod exigunt cotidiane lectiones nostre, divisiones
tractando, *** que confundunt potius intelectum et memoriam
inferunt dicendorum et sententiam narrandorum.
Notandum itaque, quod primo ponit Tullius in quo consistit
officium oratoris hic: Oratoris . Secundo ponit causarum tria
genera, ibi: Tria sunt. Tertio ponit res quinque quas debet habere
orator, ibi: Nunc quas . Quarto ponit tria quibus predicta quinque consequi
poterimus et habere, ibi: Hec omnia. Quinto dicit quot sunt
partes inventionis, quoniam sex scilicet; exordium, narratio, divisio,
confirmatio, confutatio, conclusio, ibi: Quoniam igitur .
Sexto dat earum diffinitiones, ibi: Exordium .
S<eptimo> ponuntur causarum quatuor generales species, ibi: Causarum
genera
. Ottavo prosequitur de exordio, ibi: Exordiorum duo
sunt genera
. Nono tractat de narratione, ibi: Narrationum .
Decimo de divisione, ibi: Causarum . Undecimo de confirmatione
et confutatione, usque ad finem libri primi, que pars incipit
ibi: Nunc ad confirmationem transeamus et durat usque ad
principium secundi libri, qui incipit ibi: In principio libri .
Duodecimo de conclusione, que est sexta pars inventionis
sive orationis rethorice, ibi: Conclusio est .

Torna all'inizio