Clara Assisiensis: Regula

Pag 2298


in ecclesia, dormitorio, in refectorio tantum dum comedunt; praeterquam
in infirmaria, in qua pro recreatione et servitio infirmarum loqui
discrete semper sororibus liceat. Possint tamen semper et ubique
breviter submissa voce quod necesse fuerit insinuare.
Non liceat sororibus loqui ad locutorium, vel ad cratem, sine licentia
abbatissae vel eius vicariae. Et licentiatae ad locutorium loqui
non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus sororibus.
Ad cratem vero accedere non praesumant, nisi praesentibus tribus
ad minus per abbatissam vel eius vicariam assignatis de illis octo discretis,
quae sunt electae ab omnibus sororibus pro consilio abbatissae.
Hanc formam loquendi teneantur pro se abbatissa et eius vicaria
observare. Et hoc de crate rarissime. Ad portam vero nullatenus
fiat.
Ad quam cratem pannus interius apponatur, qui non removeatur
nisi cum proponitur verbum Dei, vel aliqua alicui loqueretur.
Habeat etiam ostium ligneum duabus diversis seris ferreis, valvis
et vectibus optime communitum: ut in nocte maxime duabus clavibus
obseretur, quarum unam habeat abbatissa, aliam vero sacrista;
et maneat semper obseratum, nisi cum auditur divinum officium
et pro causis superius memoratis.
Nulla ante solis ortum vel post solis occasum loqui ad cratem
alicui ullatenus debeat. Ad locutorium vero semper pannus, qui
non removeatur, interius maneat. In quadragesima sancti Martini
et quadragesima maiori nulla loquatur ad locutorium, nisi sacerdoti
causa confessionis vel alterius manifestae necessitatis, quod reservetur
in prudentia abbatissae vel eius vicariae.
[Caput VI - De promissis beati Francisci et de non habendis possessionibus].
Postquam
altissimus Pater caelestis per gratiam suam cor meum

Torna all'inizio