Salimbene de Adam: Cronica

Pag 888


habitavit iuxta matricem ecclesiam, que est Virginis Gloriose. In
qua qualibet die missam audiebat et totum diurnum offitium atque
nocturnum temporibus oportunis. Et, tempore quo in ecclesiastico
offitio occupatus non erat, sedebat cum vicinis suis sub
porticu communi iuxta palatium episcopi et loquebatur de Deo
vel loquentem de Deo audiebat libenter. Non patiebatur quod aliquis
puer prohiceret lapides contra baptisterium vel contra maiorem
ecclesiam, ad destruendum celaturas et picturas. Quod cum
videret, egre ferebat et veloci cursu ibat et cum corigia verberabat
eos, ac si pro custodia deputatus fuisset ibidem, cum tamen
non faceret hoc nisi pro çelo Dei et amore divino, quasi diceret
illud propheticum: Zelus domus tue comedit me. Ubi Augustinus
dicit: «Bonus zelus est fervor fidei, quo mens, abiecto humano
timore, pro defensione veritatis accenditur». Porro iste dominus
supradictus, preter viridarium et turrim et palatium in quo habitabat,
habebat multas alias domos et furnum et cellarium vinarium.
Et semel in qualibet ebdomada fiebat pauperibus omnibus
qui de tota civitate venire volebant caritas generalis de pane
et faba cocta et vino iuxta domum suam in via, ut vidi oculis meis
non semel neque bis. Iste dominus supra dictus multum fuit fratrum
Minorum amicus et precipuus benefactor, implens quod
Ecclesiasticus docet, IIII: Congregationi pauperum affabilem te
facito.
Item iste dominus supradictus ex Admissa coniuge, que fuit
soror domini Gerardi de Corigia, qui similiter de Dentibus dictus
est, qui fuit pater domini Guidonis et domini Mathei, duos filios
habuit, quos ipsemet milites fecit, cum ad virilem etatem venissent,
ut vidi oculis meis, quorum unus dicebatur dominus Matheus
et alius dominus Hugo. Et ambo mei speciales amici fuerunt.
Tempore quo Parma rebellavit contra imperatorem, ab imperatore
capti fuerunt isti duo fratres et detenti, et processu temporis
in loco fratrum Minorum de Parma sepulti. Porro de domino
Matheo, qui uxorem habuit dominam Richeldinam, sororem domini
Bernardini de Cornaçano, nati sunt filii tres, scilicet dominus
Bernardus de Ençola, qui fuit miles et valens homo et Perusinus
potestas tempore quo papa Clemens IIII habitabat ibidem. Hic

Torna all'inizio