Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 256

Tomus I


intrinsecus, ne dum quod in modum
audaciae imo insipientiae [ut loquela
sit proprior] Caesaream incitaretis victoriam,
ad ultionis meritae funera: sicut
improvide noviter attemptastis, non attendentes,
quod, licet nostra non sit ubique corporalis
praesentia, nostrae tamen ad longinquos
orbis terminos laxantur habenae, potati
de calice Babylonis. Nam posse vestrum
contra nostram potentiam, non
posse putari fecistis, in partibus Tyburtinis
ova rumpentes aspidum, ex quibus jam
prodiit regulus, telas araneas texuistis. Cum
itaque omnis subita rerum mutatio, non sine
quodam quasi conflictu proveniat animorum,
iniquae temeritatis eventibus, potentiae nostrae
proposito mutante judicium, vestra dissolvetur
Babylon. Damascus deficiet, sufflatorium
consumetur in igne. Sedes ab Aquilone
posita corruet, et lumbare vestrum circa lumbos
appositum, computrescere faciet nostrae
Serenitatis industria, quam divinus intuitus
non desinit illustrare. Et quae livorem cujuslibet
tenebrositatis obducit, cuique se fere totus
orbis inclinat, faciente divina clementia,
per locum a genere urbem sibi sentiet emolliri,
ut a quo Romanum Imperium meruit
nominari, vere nobis Roma subjaceat, quibus
terra servit, mare favet, et ad nutum
omnia desiderata succedunt.

Torna all'inizio