Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 43


summam misericordiam, sale degustato sapientiae, et naribus et auriculis sputo sacerdotis delinitis, nec non saeculo et
pompis eius abrenunciatis, manuque sacerdotis ecclesiam intrandi licentia quodammodo concessa est, subdiacono et hostiariis
eos introducentibus, intrant ecclesiam a parte orientis. Unde ab oriente? Quoniam summa Dei sapientia oriens
ex alto illuminavit eos, qui in tenebris et in umbra mortis sedebant, propheta attestante, qui ait: Sedentibus in tenebris
et umbra mortis, lux orta est eis.
Et item prophetarum eximius David: Exortum est in tenebris lumen rectis corde.
His omnibus ingredientibus, sacerdos et diaconus clauso cum euangelio, ut cognoscant sancti euangelii secreta indigni
esse videre, et ne illi videant qui videre non debent, et audiant qui servare non possunt, et subdiaconus cum thuribulo
incensi, ut in conspectu Dei per boni odoris operam quandoque appareant, seu diabolus per sanctae fidei devotionem,
qui eos per multa invaserat tempora, inremeabiliter ipsos deserens fugiat, et cereo ardente, Spiritus sancti praesentiam
significans, obviantur. Quo facto, cum ad sanctum crismon ducti sunt, studiose ac religiose super eodem quid significat
docentur: Vos, quos Deus ad imaginem et similitudinem suam ab initio omnia praevidens benigne creavit, hoc
signum alpha et ho continens quid significat, corde et auribus animi cognoscentes percipite. Itaque quod A. w videtis, primum et
novissimum coeli et terrae creatorem et omnium creaturarum auctorem credite; de quo quod Esayas propheta Spiritu sancto
repletus dicat, audientes cognoscite:“Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. Ego sum, ego sum Dominus, et non
est absque me Salvator. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo
iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.” Dei omnipotentis designata notitia, qualiter ante saecula
et in saecula et post saecula fuit et est et erit, quaque pietate verbum, cum quo ab initio ante saecula omnia componens
coelos paravit, incarnari Spiritu sancto concipiente permiserit, et quomodo homo natus est ex virgine, suo sanguine pretioso
humanum genus redemit, ac vulneratus et sicut ovis ad occisionem ductus sit, cognoscite. Cinerem, cuius pulvere crismon
est totus signatus, Christus est dominus, qui carnem de virgine suscipiens, cinis ut homo mortalis, Deus de Deo, lumen de
lumine, Spiritu sancto concipiente factus est. Crucem autem, quam in cruce conspicitis, Christus est Deus dominus ac
noster redemptor, qui nos crucis patibulo suo sanguine pretioso, quasi ovis ductus ad immolandum, immeritos redemit. Unde
Ysaias propheta: “Sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os
suum in humilitate. ” Item: “Vulneratus est propter iniquitates nostras, afflictus est propter scelera nostra. ” Passus autem
pro nobis mortem ac multas iniurias, ammonet nos, dicens cottidie: “Revertere ad me quoniam redimi te. Laudate, coeli,
quoniam fecit Dominus misericordiam.”Cilicium praeterea quod his figuris subesse conspicitis, peccatores vos esse conspicite
et aeterni regni gloriam primi parentis praevaricatione amisisse. Unde ad Deum vestra peccata plangentes corpore et animo
convertimini; de quibus Dominus per prophetam: “Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu,
quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. ” Itaque fratres karissimi, imitemur ambitu in cinere et cilicio,
cum propheta ieiunemus et ploremus ante Deum, quia multum misericors est dimittere peccata nostra. Cum autem ad
sacri baptismatis sacramentum Deo annuente in proximo veneritis, catholicae fidei documentis imbuti, gaudentes per bonorum
operum perseverantiam beatitudinem aeternae gloriae credite acquisisse,quam olim prothoplausti Dei mandatum praevaricantes
inconsulte amiserunt. Praeterea quod omnia signa haec e cinere facta conspicitis, vos esse mortales cognoscite, ac sperate
in eum, qui vos redimere suo sanguine pretioso dignatus est. Quod autem octo virgulas protendentes ad speram videtis,
octo beatitudines fidelibus fore promissas a Deo in aeternum cum Christo semper mansuras, sive quia octo sunt huius saeculi
et futuri quasi in spera die noctuque currentes aetates, de quibus quidam sapiens: “Sex etenim sunt huius saeculi aetates,
notissimis temporum distinctae articulis, in quibus pro Deo laboribus insistere, pro adipiscenda requie sempiterna ad tempus
operari necesse est. Septima est aetas non in hac sed in alia vita quiescentium usque ad tempus resurrectionis animarum.
Octava autem aetas ipsa est dies resurrectionis, sine ullo temporis fine beata.” Sed ubi sunt istae beatitudines, nisi in spera,
hoc est in Deo, qui non clauditur fine nec initiis augmentatur ? Quin etiam speram illam rotundam, fine et initio carentem,
quam haec omnia continentem videtis, est ipse qui in Apocalypsi loquitur, dicens: Ego sum alpha et ho, principium et finis.

13. Crucis antiphona, qua mysterium Dei et sanctae Ambrosianae ecclesiae praerogativa cottidie adornatur, allegoriam
reverentissimam comprehendere et continere approbatur. Dum enim canticum quod Zacharias Iohannis propheta
ad Dei honorem prophetavit, cantatur, ac lectionibus perlectis, lectores suo cum magistro et hostiarii choro ordinibus
maioribus dimisso tollunt de sacrario tres cruces argenteas, et summa cum reverentia foris ecclesia deportantes, tribus
cereis unicuique superardentibus, sancti Spiritus praesentiam significans, ecclesiae regias ordinate intrant. Bene de
secretario cruces tolluntur, quia de secretis Dei nobis apparuit Christus, cuius cruce muniti, ab omni potestate aerea
ipso protegente liberamur. Cruces de secreto tolluntur, quia de secretis terrore gentilium populi crucem Christi baiulantes,
Dei ecclesiae limina ut Christum sequantur devote intrant. Unde Dominus per evangelium intonat dicens: Qui
crucem Christi baiulaverit, salvus erit.
Tres ideo sunt cruces, ut omnes tres mundi partes, videlicet Asia et Europa et
Affrica, coeli et terrae Creatorem cognoscentes, Verbum quoque sanctum de Virgine natum ac Spiritu sancto conceptum
credentes, Unitatem in Trinitate, et Trinitatem in Unitate actualiter confiterentur. Quae omnia fidelissimi catholici,
catholica fide a Deo imbuti patres nostri in concilio Nicaeno confitentes dixerunt: Fides autem catholica haec est,
ut unus Deus in Trinitate et Trinitas in Unitate veneretur.
Intrantes autem lectores et hostiarii cum signis, inveniunt
archiepiscopum extra chorum, archidiacono dextram et archipresbytero laevam regentibus, nec non ipsum ut Moysen
verum sustentantes; quatenus gratia sancti euangelii, novi ac veteris testamenti sententiis ac figuris confirmaretur, sive
dilectionis Dei et proximi sanctae ecclesiae quasi columpnis sustentaretur et aleretur humanis, ut ad coelorum gaudia
Deo annuente ascendere et volare mereretur. Unde sanctus Prosper ait: Qui caret istis geminis alis virtutum, non habet

Torna all'inizio