quandam fugiendum autumo, tue prosperitatis et uirtutis
famam libenter audio.
Hos itaque quos tibi denarios destino animo gratanti
suscipito, sicque eos expensando exercearis, ut de cetero
habere merearis.
Aliter ad filium.
Ex quo tue dilectionis littere meas ad aures uenere,
utriusque hominis gaudium mihi - incredibile est - tulere.
nostre nempe domus negotia infortunia uel conmoda a tua
pendent fiducia.
unde tue sagacitatis ac morum progressus siue recessus
mihi adest non modica contumelia uel gloria.
Nummos itaque licet paucos tibi dirigens te taliter alloquor
affatibus, ut si meam beniuolentiam habere uolueris
eos utiliter expensare studeas.
Ad pastorem uel aliquem benefactorem.
Quanta mentis flagrantia et amoris desiderio uestre dilectionis
presentiam desiderem, non ratione discernere, non
manu scribere, nec uiua uoce exprimere. quis enim meritorum
conpensatione uel laudum expressione eum habundanter
posset extollere, uel in illius laudibus sufficere, qui
me a primis mee etatis cunabulis suo lactauit ubere, ad
meliora sedulo studuit prouehere?
His ergo literarum formulis uobis scribo, et nuntio - ex
quo deo et uobis grates debeo - quod phylosophye disciplinis
manens taliter proficio, ut gaudio non modico uobis me
uidere estimo.
Ad magistrum.
G doctorum precipuo, morum probitate conspicuo, diuina
et humana sapientia predito, A solo nomine presbiter quicquid
utriusque uite felicius.
Uestre prudentie et probitatis atque nobilitatis fama,
reuerentissime magister et domine, longe lateque diffusa a
non nullis ueridicis mihi relata de longinqua regione ad
uestre doctrine studium uenire uehementer persuasit. etenim
sic ad aures nostras peruenit, sic uerum esse nostra cognitio
inuenit, uos nobili genere natum, sapientia illustratum,
morum probitate condecoratum.
|
|