fetoris. Qualis est arbor talis est fructus, non enim  
potest mala arbor fructus bonos facere, neque arbor bona  
fructus malos facit. (2) Quid est enim homo secundum  
formam, nisi quedam arbor eversa? Cuius radices sunt crines,  
truncus caput cum collo, stipes est pectus cum alvo,  
rami sunt ulne cum tibiis, frondes sunt digiti cum articulis.  
Hoc est folium quod a vento rapitur et stipula que a sole  
siccatur. 
VIIII 
 De brevitate huius vite.  
(1) In primordio conditionis humane nongentis annis et  
amplius homines vixisse leguntur. Sed paulatim vita hominis  
declinante, dixit Dominus ad Noe: «Non permanebit spiritus  
meus in homine in eternum quia caro est, eruntque  
dies illius centum viginti annorum». Quod intelligi potest 
tam de termino vite, quam de spatio penitendi. Ex tunc  
enim rarissime leguntur homines plus vixisse, sed cum  
magis ac magis vita recidatur humana, dictum est a psalmista:  
«Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.  
Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum  
labor et dolor». 
(2) Nunc autem paucitas dierum meorum finietur brevi.  
«Dies nostri velocius transeunt quam a texente tela succiditur».  
«Homo natus de muliere, brevi vivens tempore,  
repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, 
  |  
  |