imponatur ad significandum sub modis
et proprietatibus rei.
Dicendum ergo ad questionem, quod
bene possibile est < intelligere > rem manentem
sub modo fluentis, et rem fluentem
sub modo manentis, unde plures impositiones
fiunt in ipsa voce
Prima est vocis ad suum significatum et
hoc est a voluntate imponentis cum aliqua
abilitate vocis. Unde dicit Alanus,
quod rebus existentibus, ut videtur genus
humanum voces ad significandum res pro
libito sue voluntatis imponit.
Secunda impositio [[vocis]] similiter f[u]it
a voluntate, vocis scilicet significantis ad
modum essentialem generalem.
Sed alie impositiones, sicut impositio vocis
significantis ad modum significandi essentialis
specialis, et ad accidentia, non
fiunt ita a voluntate, sed limitabantur a
modo significandi essentiali generali.
|
|