Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 124


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut supra dictum est, elatio quaedam mentem
mulieris invasit post verba serpentis, per quam verum credidit quod serpens
suadebat; et ideo seductio illa secuta est elationem, quae fuit peccatum
primum; et similiter est de viro, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod mulier credidit serpentem usum loquendi divinitus
accepisse, non quidem per conditionem naturae, sed per ministerium spiritualis
creaturae; nec contulit utrum hoc fieret virtute boni vel mali Angeli, aut
utrum fieret Deo permittente, vel Deo iubente.
Ad tertium dicendum, quod sicut divina providentia corpus hominis servasset
illaesum ab omnibus exterioribus laesuris, ita etiam servasset intellectum hominis
indeceptum in omnibus quae suam cognitionem impediebant, ut statim intelligeret,
si quis falsum pro vero sibi diceret.
Ad quartum dicendum, quod quamvis a sensibus fuisset ei aliquid alio modo
repraesentatum quam rei naturam haberet, non tamen in eo fuisset illa deceptio,
nec quantum ad sensum, qui hoc modo recipiebat secundum proportionem
suam ad sensibile, nec quantum ad intellectum, cuius iudicio subiacebat illa
discretio, quae inter sensum et rem erat, ut scilicet sciret quare aliter res videretur
quam esset.
EXPOSITIO TEXTUS
«Sed non esset laudabile homini, si ideo bene vivere posset quia nemo male
vivere suaderet». Videtur hoc esse falsum: quia tunc, si nec Angelus nec homo
peccasset, actus hominis laudabilis non fuisset, cum tunc nullus esset ad malum
persuasor. Et dicendum, quod hoc non est intelligendum ita quod laus humani
actus dependeat a suasione mali, sed a potentia resistendi suadenti; quae
potentia manifestari potuit, si tentatus fuisset et vicisset. Unde signanter dicit:
«Si ideo bene vivere posset, quia nemo male vivere suaderet»; ut quasi causa
bene vivendi ostendatur hoc quod nullus ad malum persuadet.
«Et est gloriosius non consentire quam tentari non posse». Videtur hoc esse falsum:
quia cum Deus et Angelus tentari non possint, aliquid esset in homine gloriosius
quam in Deo. Et dicendum, quod hoc intelligendum est supposita conditione
humanae naturae, per quam potest homo peccare et non peccare. Vel
exponatur ut primum.
«Hanc autem scientiam homo peccando non perdidit». Videtur falsum; quia
nunc non habemus cognitionem omnium rerum, sicut Adam habuit. - Et dicendum,
quod etiam ista scientia aliquo modo per peccatum diminuta est, sed non
adeo quod per hoc homo a via salutis impediatur; et ideo in salutari doctrina
de huiusmodi instruendus non erat.

Torna all'inizio