Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 118

Tomus I


Cap. XIV.
Fridericus scribit invective Cardinalibus,
quia nimis tardant in electione novi Pontificis.
Ex fervore charitatis intrinsecae, decapitatis
membris, Imperialis excellentia condolet
ex indivisibili dilectionis adfectu,
quem erga matris ubera filius gerit tam
adultus. Ecclesiae viduatae compatitur et
compatiendo turbatur, ut cui materna suavitatis
dulcedinis alimenta communicat, et augmenta
dilectionis interius subministrat, doloris
procul dubio non sit expers: dolor est siquidem,
dolor ingens, si Romana Ecclesia, quae
mater debet esse omnium et magistra, in qua
secus decursus aquarum plantata sunt ligna
scientiae, pastoris solatio destituta careat,
et quae viam praebere tenetur aliis, penitus
oberrans in invio, cogitur addiscere,
quae facere debuit et docere. Sane contra naturalis
ordinis tramites mira res agitur, dum
revolutas undique aquas abyssus denegat, quas
virtutum ariditas, ut credimus, jam siccavit,
dum Petri navicula, quam cupiditatis flamma
voravit in girum nautarum culpa praesidentium,
procellis intumescentibus conquassatur:
dum mater Ecclesia, quae in Petro, immo in
petra posuit fundamentum, viro privata

Torna all'inizio