28.  Si secundum hominem , id est, secundum humanum  
sensum, qui ut caro jam resoluta reformetur  
ad vitam minime credit. 
29. LANFR.  Si secundum hominem , id est, secundum 
quod homo ferre potest.  Ad bestias , id est,  
contra bestiales homines, Ephesi haec . . . . . . . . . . . . . .  
disputationum et verborum intelligenda est. 
30.  Nolite seduci . Nolite acquiescere malis colloquiis 
persuadentium vobis resurrectionem non esse  
futuram; ipsa enim mala colloquia mores bonos  
corrumpent, quod ibidem a genere probatur. 
31.  Ignorantiam enim . Quasi diceret: Moneo vos  
vigilare et non peccare, ne imitemini eos qui  
ignorant Deum. 
32.  Ad reverentiam . Ad hoc, inquit, loquor vobis  
ut verecundiam habeatis, et vitam vestram in  
melius corrigatis. 
33. AMBROS.  Et unicuique seminum . Exemplum  
melioratae resurrectionis, non amissae substantiae. 
34.  Non omnis caro . Quemadmodum ex una  
impensa diversa animantium caro est, ita unius  
carnis homines diversi erunt dignitate in  
resurrectione. 
35. AUGUST. (epist. 146  ad Consen. ).  Non omnis caro .  
In his omnibus iste sensus est: Si genera carnis,  
cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter  
se, pro diversitatibus animantium; et si corpora  
cum sint omnia visibilia, differunt tamen, pro diversitatibus  
locorum. Unde alia est coelestium gloria,  
alia terrestrium; et si in locis sublimibus, cum sint  
contra coelestia, differunt etiam ipsae claritates [ al. ,  
ipsa claritatibus] luminum; non mirum est quod in  
resurrectione mortuorum distabit gloria  
meritorum. 
36. LANFR.  Seminatur , etc. Nullum corruptibile  
incorruptelam possidebit; sed caro et sanguis, id  
est, carnaliter viventes sunt corruptibiles, et regnum 
  |  
  |