fuisse crudelem. Quare ne Dei
reverentia retardet crudelitatis, quin imo
pietatis officium, nec festis diebus reus laesae crimine
Majestatis a principe, adversus quem talia
molitus est, veniam digne poterit expectare.
Nam si festa dies non cessat perdere furem,
quanto minus desistet poenam infliggere
hujusmodi proditori? Exequaris igitur tanquam
nostri judex propositi, ut effectu operis
clareat, quantum habes odii adversus tam immensi
sceleris patratorem. Nec te moveat
quod ad effectum non duxerit quod intendit,
quoniam non debet vindictam effugere, quem
tam diri conscientia facti mens habet attonitum,
et surdo verbere caedit: has enim
poenas patitur sola peccandi voluntas, nam
facti crimen habet in se scelus qui
cogitat illud, etiamsi cursum facinus non
attigerit peroptatum.
Cap. III.
Justiciario regni, ut procedat contra
homicidas.
Te redargutionis, et culpae non vidimus
nota carentem, dum contra N. et
qui homicidium sub umbra nostri nominis
commisisse dicuntur, tam lente, tam
segniter te audivimus processisse. Sequitur
|
|