suo iuditio et sensu, sed aequitatis lance pensarent. Revocent oculos cordis ad penetralia
scripturarum, audiant ibi quod nesciunt, et discere studeant quod ignorant. Cessabunt
rumores huiusmodi, cum divinis scripturis fuerint irrigati, et si ea quae dicuntur
non animose, sed studiose audiant et acute perquirant. In talibus enim, ut ait Augustinus:
Praecedat rationem auctoritas . Veniant igitur et patrem Augustinum diligenter
audiant tollentem opiniones huiusmodi et disputationes vel contentiones talium amputantem.
Dicat ipse quod sentiat et, quid sentiendum aestimet, innotescat. Satius est
Augustino credere, quam sensu suo errare. Augustinus inter alia: Absit, inquit, ut
ea quae propter bonum et licitum facimus aut habemus, siquid per haec praeter
nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur. Unde nec reus est mortis
alienae, si cum suae possessioni murum quis circumduxerit, aliquis ex ipso usu percussus
intereat. Neque reus christianus, si bos eius aliquem feriendo, vel equus calcitrando
aliquem occidat. Aut ideo non debent christiani boves habere cornua, aut
equus ungulas, aut dentes canis? Item post pauca: At vero, quoniam Paulus apostolus
sategit, ut in tribuni notitiam perferretur et ob hoc deductores accepit armatos, si in
illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum
crimen agnosceret? Et post aliqua: Num Christum causam perditionis eorum, ad
quos missus est et qui vocem eius non audierunt, fateri praesumimus? Aut audemus
ascribere Paulo stultitiam hominum et scandalum Iudeorum? Si templi quisquam
tecta sarciret, si muros in altum duceret, vel quomodolibet meliorando mutaret, et
ministrorum quispiam interiret, num bono animo hoc agenti illius interitum deputares?
Item Ambrosius: Qui non ex dispositione, sed praeter voluntatem fecerit vel consenserit
fieri homicidium, divinae minister est ultionis . Item: Qui necessitate aliqua
coactus occiderit, quasi invitus occidit. Etsi quidem quae a nobis sunt, excusationem
non habent, quae autem praeter nos sunt, excusabilia sunt . Item Augustinus: Non
mihi placet, ut omnes habeant occidendi licenciam, nisi forte sit miles, aut publica
functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis vel pro civitate, ubi etiam
ipse est, accepta legitima potestate, si eius congruit personae . Tot ergo scripturarum
documentis instructi, tot auctoritatibus eruditi, desinant dicedere homicidam, qui non
homicidium fecerit, sed ecclesiae pestem amputare quaesierit. Nam ipso docente
commotum est bellum, non ipso volente. Stephano disputante Iudei ad lapides currerunt,
nec solum currerunt, sed etiam miserunt in eum, in tantum, ut viso Iesu a
dextris Dei obdormiret, factique sunt homicidae martiris quotquot saevierunt in martirem.
Num culpa Iudeorum imputabitur Stephano, qui non eos lapides iacere voluerit,
sed sanare? Simili ratione non submovit Henricum Yldebrandus a regno, quasi sitiret
sanguine Teutonicorum, sed ut avaritiam aliquorum reprimeret, quibus gratis dari ecclesias
inutile et insolitum videbatur. Nullus siquidem episcopatus, nullus denique ecclesiasticus
honor, ut ante iam diximus, absque dominae pecuniae suffragio debebatur.
Nec aliquid poterat gratia, si non arriderent metalla. Felix questus, ubi temporalium
facultatum census dispergitur et aeternae mortis periculum generatur. Iam vero quanta
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|