10. Differentia est id, ratione cuius bonitas, etc. sunt rationes
inconfusae siue clarae.
11. Concordantia est id, ratione cuius bonitas, etc. in uno et in
pluribus concordant.
12. Contrarietas est quorundam mutua resistentia propter
diuersos fines.
13. Principium est id, quod se habet ad omnia ratione alicuius
prioritatis.
14. Medium est subiectum, in quo finis influit principio, et
principium refluit fini, et est sapiens naturam utriusque.
15. Finis est id, in quo principium quiescit.
16. Maioritas est imago immensitatis, bonitatis, magnitudinis,
etc.
17. Aequalitas est subiectum, in quo finis concordantiae, bonitatis,
etc. quiescit.
18. Minoritas est ens circa nihil.
Diximus de definitionibus principiorum, quas oportet scire
cordetenus. Ignoratis enim definitionibus Ars est indocibilis.
|
|